Latin
Book 18, lines 18.1.871-18.1.895
Justinian, Digesta 18.1.871-895
Not analysed yet
Dig. 18. 6. 19pr.
Papinianus 3 resp.
Habitationum oneribus morte libertorum finitis emptor domus ob eam causam venditori non tenebitur, si nihil aliud convenit, quam ut habitationes secundum defuncti voluntatem super pretium libertis praestarentur.
Dig. 18. 6. 19. 1
Papinianus 3 resp.
Ante pretium solutum dominii quaestione mota pretium emptor solvere non cogetur, nisi fideiussores idonei a venditore eius evictionis offerantur.
Dig. 18. 6. 20
Hermogenianus 2 iuris epit.
Venditori si emptor in pretio solvendo moram fecerit, usuras dumtaxat praestabit, non omne omnino, quod venditor mora non facta consequi potuit, veluti si negotiator fuit et pretio soluto ex mercibus plus quam ex usuris quaerere potuit.
Dig. 18. 7. 0. De servis exportandis: vel si ita mancipium venierit ut manumittatur vel contra.
Dig. 18. 7. 1
Ulpianus 32 ad ed.
Si fuerit distractus servus, ne aliquo loci moretur, qui vendidit in ea condicione est, ut possit legem remittere, ipse romae retinere. quod et papinianus libro tertio respondit: propter domini enim, inquit, securitatem custoditur lex, ne periculum subeat.
Dig. 18. 7. 2
Marcianus 2 publ.
Exportandus si venierit ab italia, in provincia morari potest, nisi specialiter prohibitum fuerit.
Dig. 18. 7. 3
Paulus 50 ad ed.
Si quis hac lege veniit, ut intra certum tempus manumittatur: si non sit manumissus, liber fit, si tamen is qui vendidit in eadem voluntate perseveret: heredis voluntatem non esse exquirendam.
Dig. 18. 7. 4
Marcellus 24 Dig.
Si minor viginti annis servum tibi in hoc vendiderit et tradiderit, ut eum manumitteres, nullius momenti est traditio, quamquam ea mente tradiderit, ut, cum viginti annos ipse explesset, manumitteres: non enim multum facit, quod distulit libertatis praestationem: lex quippe consilio eius quasi parum firmo restitit.
Dig. 18. 7. 5
Papinianus 10 quaest.
Cui pacto venditoris pomerio cuiuslibet civitatis interdictum est, urbe etiam interdictum esse videtur. quod quidem alias cum principum mandatis praeciperetur, etiam naturalem habet intellectum, ne scilicet qui careret minoribus, fruatur maioribus.