# Digesta 18.1.914-923

Justinian, Digesta, Book 18, lines 18.1.914-18.1.923. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/18.1.914

Dig. 18.1.0. De contrahenda emptione et de pactis inter emptorem et venditorem compositis et quae res venire non possunt.
Dig. 18.1.1pr.
Paulus 33 ad ed.
Origo emendi vendendique a permutationibus coepit. olim enim non ita erat nummus neque aliud merx, aliud pretium vocabatur, sed unusquisque secundum necessitatem temporum ac rerum utilibus inutilia permutabat, quando plerumque evenit, ut quod alteri superest alteri desit. sed quia non semper nec facile concurrebat, ut, cum tu haberes quod ego desiderarem, invicem haberem quod tu accipere velles, electa materia est, cuius publica ac perpetua aestimatio difficultatibus permutationum aequalitate quantitatis subveniret. eaque materia forma publica percussa usum dominiumque non tam ex substantia praebet quam ex quantitate nec ultra merx utrumque, sed alterum pretium vocatur.
Dig. 18.1.1.1
Paulus 33 ad ed.
Sed an sine nummis venditio dici hodieque possit, dubitatur, veluti si ego togam dedi, ut tunicam acciperem. sabinus et cassius esse emptionem et venditionem putant: nerva et proculus permutationem, non emptionem hoc esse. sabinus homero teste utitur, qui exercitum graecorum aere ferro hominibusque vinum emere refert, illis versibus: enven ar' oinizonto karykomowntes axaioi alloi men xalkw, alloi d' aivwni sidyrw, alloi de hrinois, alloi d' autysi boessi, alloi d' andrapodessin. sed hi versus permutationem significare videntur, non emptionem, sicuti illi: env' aute glaukw kronidys frenas eceleto zeus, hos pros tudeidyn diomydea teuxe ameiben. magis autem pro hac sententia illud diceretur, quod alias idem poeta dicit: priato kteatessin heoisin. sed verior est nervae et proculi sententia: nam ut aliud est vendere, aliud emere, alius emptor, alius venditor, sic aliud est pretium, aliud merx: quod in permutatione discerni non potest, uter emptor, uter venditor sit.
Dig. 18.1.1.2
Paulus 33 ad ed.
Est autem emptio iuris gentium, et ideo consensu peragitur et inter absentes contrahi potest et per nuntium et per litteras.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
