# Digesta 18.1.981-1006

Justinian, Digesta, Book 18, lines 18.1.981-18.1.1006. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/18.1.981

Dig. 18.1.12
Pomponius 31 ad q. muc.
In huiusmodi autem quaestionibus personae ementium et vendentium spectari debent, non eorum, quibus adquiritur ex eo contractu actio: nam si servus meus vel filius qui in mea potestate est me praesente suo nomine emat, non est quaerendum, quid ego existimem, sed quid ille qui contrahit.
Dig. 18.1.13
Pomponius 9 ad sab.
Sed si servo meo vel ei cui mandavero vendas sciens fugitivum illo ignorante, me sciente, non teneri te ex empto verum est.
Dig. 18.1.14
Ulpianus 28 ad sab.
Quid tamen dicemus, si in materia et qualitate ambo errarent? ut puta si et ego me vendere aurum putarem et tu emere, cum aes esset? ut puta coheredes viriolam, quae aurea dicebatur, pretio exquisito uni heredi vendidissent eaque inventa esset magna ex parte aenea? venditionem esse constat ideo, quia auri aliquid habuit. nam si inauratum aliquid sit, licet ego aureum putem, valet venditio: si autem aes pro auro veneat, non valet.
Dig. 18.1.15pr.
Paulus 5 ad sab.
Et si consensum fuerit in corpus, id tamen in rerum natura ante venditionem esse desierit, nulla emptio est.
Dig. 18.1.15.1
Paulus 5 ad sab.
Ignorantia emptori prodest, quae non in supinum hominem cadit.
Dig. 18.1.15.2
Paulus 5 ad sab.
Si rem meam mihi ignoranti vendideris et iussu meo alii tradideris, non putat pomponius dominium meum transire, quoniam non hoc mihi propositum fuit, sed quasi tuum dominium ad eum transire: et ideo etiam si donaturus mihi rem meam iussu meo alii tradas, idem dicendum erit.
Dig. 18.1.16pr.
Pomponius 9 ad sab.
Suae rei emptio non valet, sive sciens sive ignorans emi: sed si ignorans emi, quod solvero repetere potero, quia nulla obligatio fuit.
Dig. 18.1.16.1
Pomponius 9 ad sab.
Nec tamen emptioni obstat, si in ea re usus fructus dumtaxat ementis sit:
Dig. 18.1.17
Paulus 33 ad ed.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
