# Digesta 19.1.197-214

Justinian, Digesta, Book 19, lines 19.1.197-19.1.214. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/19.1.197

Dig. 19.1.13.15
Ulpianus 32 ad ed.
Si fundum mihi alienum vendideris et hic ex causa lucrativa meus factus sit, nihilo minus ex empto mihi adversus te actio competit.
Dig. 19.1.13.16
Ulpianus 32 ad ed.
In his autem, quae cum re empta praestari solent, non solum dolum, sed et culpam praestandam arbitror: nam et celsus libro octavo digestorum scripsit, cum convenit, ut venditor praeteritam mercedem exigat et emptori praestet, non solum dolum, sed et culpam eum praestare debere.
Dig. 19.1.13.17
Ulpianus 32 ad ed.
Idem celsus libro eodem scribit: fundi, quem cum titio communem habebas, partem tuam vendidisti et antequam traderes, coactus es communi dividundo iudicium accipere. si socio fundus sit adiudicatus, quantum ob eam rem a titio consecutus es, id tantum emptori praestabis. quod si tibi fundus totus adiudicatus est, totum, inquit, eum emptori trades, sed ita, ut ille solvat, quod ob eam rem titio condemnatus es. sed ob eam quidem partem, quam vendidisti, pro evictione cavere debes, ob alteram autem tantum de dolo malo repromittere: aequum est enim eandem esse condicionem emptoris, quae futura esset, si cum ipso actum esset communi dividundo. sed si certis regionibus fundum inter te et titium iudex divisit, sine dubio partem, quae adiudicata est, emptori tradere debes.
Dig. 19.1.13.18
Ulpianus 32 ad ed.
Si quid servo distracto venditor donavit ante traditionem, hoc quoque restitui debet: hereditates quoque per servum adquisitae et legata omnia, nec distinguendum, cuius respectu ista sint relicta. item quod ex operis servus praestitit venditori, emptori restituendum est, nisi ideo dies traditionis ex pacto prorogatus est, ut ad venditorem operae pertinerent.
Dig. 19.1.13.19
Ulpianus 32 ad ed.
Ex vendito actio venditori competit ad ea consequenda, quae ei ab emptore praestari oportet.
Dig. 19.1.13.20
Ulpianus 32 ad ed.
Veniunt autem in hoc iudicium infra scripta. in primis pretium, quanti res venit. item usurae pretii post diem traditionis: nam cum re emptor fruatur, aequissimum est eum usuras pretii pendere.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
