Latin
Book 19, lines 19.1.287-19.1.316
Justinian, Digesta 19.1.287-316
Not analysed yet
Dig. 19. 1. 17. 10
Ulpianus 32 ad ed.
Ea, quae ex aedificio detracta sunt ut reponantur, aedificii sunt: at quae parata sunt ut imponantur, non sunt aedificii.
Dig. 19. 1. 17. 11
Ulpianus 32 ad ed.
Pali, qui vineae causa parati sunt, antequam collocentur, fundi non sunt, sed qui exempti sunt hac mente ut collocentur, fundi sunt.
Dig. 19. 1. 18pr.
Iavolenus 7 ex cass.
Granaria, quae ex tabulis fieri solent, ita aedium sunt, si stipites eorum in terra defossi sunt: quod si supra terram sunt, rutis et caesis cedunt.
Dig. 19. 1. 18. 1
Iavolenus 7 ex cass.
Tegulae, quae nondum aedificiis impositae sunt, quamvis tegendi gratia allatae sunt, in rutis et caesis habentur: aliud iuris est in his, quae detractae sunt ut reponerentur: aedibus enim accedunt.
Dig. 19. 1. 19
Gaius ad ed. pu. de publicanis.
Veteres in emptione venditioneque appellationibus promiscue utebantur.
Dig. 19. 1. 20
Gaius 21 ad ed. provinc.
Idem est et in locatione et conductione.
Dig. 19. 1. 21pr.
Paulus 33 ad ed.
Si sterilis ancilla sit, cuius partus venit, vel maior annis quinquaginta, cum id emptor ignoraverit, ex empto tenetur venditor.
Dig. 19. 1. 21. 1
Paulus 33 ad ed.
Si praedii venditor non dicat de tributo sciens, tenetur ex empto: quod si ignorans non praedixerit, quod forte hereditarium praedium erat, non tenetur.
Dig. 19. 1. 21. 2
Paulus 33 ad ed.
Quamvis supra diximus, cum in corpore consentiamus, de qualitate autem dissentiamus, emptionem esse, tamen venditor teneri debet, quanti interest non esse deceptum, etsi venditor quoque nesciet: veluti si mensas quasi citreas emat, quae non sunt.
Dig. 19. 1. 21. 3
Paulus 33 ad ed.
Cum per venditorem steterit, quo minus rem tradat, omnis utilitas emptoris in aestimationem venit, quae modo circa ipsam rem consistit: neque enim si potuit ex vino puta negotiari et lucrum facere, id aestimandum est, non magis quam si triticum emerit et ob eam rem, quod non sit traditum, familia eius fame laboraverit: nam pretium tritici, non servorum fame necatorum consequitur. nec maior fit obligatio, quod tardius agitur, quamvis crescat, si vinum hodie pluris sit, merito, quia sive datum esset, haberem emptor, sive non, quoniam saltem hodie dandum est quod iam olim dari oportuit.