# Digesta 19.1.365-388

Justinian, Digesta, Book 19, lines 19.1.365-19.1.388. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/19.1.365

Dig. 19.1.31.1
Nerva 3 membr.
Et non solum quod ipse per eum adquisii praestare debeo, sed et id, quod emptor iam tunc sibi tradito servo adquisiturus fuisset.
Dig. 19.1.31.2
Nerva 3 membr.
Uterque nostrum eandem rem emit a non domino, cum emptio venditioque sine dolo malo fieret, traditaque est: sive ab eodem emimus sive ab alio atque alio, is ex nobis tuendus est, qui prior ius eius adprehendit, hoc est, cui primum tradita est. si alter ex nobis a domino emisset, is omnimodo tuendus est.
Dig. 19.1.32
Ulpianus 11 ad ed.
Si quis a me oleum quod emisset adhibitis iniquis ponderibus accepisset, ut in modo me falleret, vel emptor circumscriptus sit a venditore ponderibus minoribus, pomponius ait posse dici venditorem sibi dare oportere quod plus est petere: quod habet rationem: ergo et emptor ex empto habebit actionem, qua contentus esse possit.
Dig. 19.1.33
Ulpianus 23 ad ed.
Et si uno pretio plures res emptae sint, de singulis ex empto et vendito agi potest.
Dig. 19.1.34
Ulpianus 18 ad ed.
Si fundo vendito in qualitate iugerum captio est, ex empto erit actio.
Dig. 19.1.35
Ulpianus 70 ad ed.
Si quis fundum emerit, quasi per eum fundum eundi agendi ius non esset, et interdicto de itinere actuque victus sit, ex empto habebit actionem: licet enim stipulatio de evictione non committatur, quia non est de iure servitutis in rem actione pronuntiatum, tamen dicendum est ex empto actionem competere.
Dig. 19.1.36
Paulus 7 ad plaut.
Venditor domus antequam eam tradat, damni infecti stipulationem interponere debet, quia, antequam vacuam possessionem tradat, custodiam et diligentiam praestare debet et pars est custodiae diligentiaeque hanc interponere stipulationem: et ideo si id neglexerit, tenebitur emptori.
Dig. 19.1.37
Paulus 14 ad plaut.
Sicut aequum est bonae fidei emptori alterius dolum non nocere, ita non est aequum eidem personae venditoris sui dolum prodesse.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
