# Digesta 19.1.415-430

Justinian, Digesta, Book 19, lines 19.1.415-19.1.430. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/19.1.415

( cum et forte idem mediocrium facultatium sit: et non ultra duplum periculum subire eum oportet)
Dig. 19.1.45pr.
Paulus 5 quaest.
Idque et iulianum agitasse africanus refert: quod iustum est: sicut minuitur praestatio, si servus deterior apud emptorem effectus sit, cum evincitur.
Dig. 19.1.45.1
Paulus 5 quaest.
Illud expeditius videbatur, si mihi alienam aream vendideris et in eam ego aedificavero atque ita eam dominus evincit: nam quia possim petentem dominum, nisi impensam aedificiorum solvat, doli mali exceptione summovere, magis est, ut ea res ad periculum venditoris non pertineat. quod et in servo dicendum est, si in servitutem, non in libertatem evinceretur, ut dominus mercedes et impensas praestare debeat. quod si emptor non possideat aedificium vel servum, ex empto habebit actionem. in omnibus tamen his casibus, si sciens quis alienum vendiderit, omnimodo teneri debet.
Dig. 19.1.45.2
Paulus 5 quaest.
Superest tertia deliberatio, cuius debet esse liberta arescusa, quae recusat emptorem. et non sine ratione dicetur eius debere effici libertam, a quo vendita est, id est heredis, quia et ipse ex empto actione tenetur: sed hoc ita, si non arescusa elegerit emptoris patronatum: tunc etenim et illius remanet liberta et ille ex empto actionem non habet, quia nihil eius interest, cum eam libertam habet.
Dig. 19.1.46
Paulus 24 quaest.
Si quis alienam rem vendiderit et medio tempore heres domino rei exstiterit, cogetur implere venditionem.
Dig. 19.1.47
Paulus 6 resp.
Lucius titius accepta pecunia ad materias vendendas sub poena certa, ita ut, si non integras repraestaverit intra statuta tempora, poena conveniatur, partim datis materiis decessit: cum igitur testator in poenam commiserit neque heres eius reliquam materiam exhibuerit, an et in poenam et in usuras conveniri possit, praesertim cum emptor mutuatus pecuniam usuras gravissimas expendit? paulus respondit ex contractu, de quo quaeritur, etiam heredem venditoris in poenam conveniri posse. in actione quoque ex empto officio iudicis post moram intercedentem usurarum pretii rationem haberi oportere.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
