Latin
Book 19, lines 19.1.513-19.1.533
Justinian, Digesta 19.1.513-533
Not analysed yet
Dig. 19. 2. 9. 2
Ulpianus 32 ad ed.
Iulianus libro quinto decimo digestorum dicit, si quis fundum locaverit, ut etiam si quid vi maiori accidisset, hoc ei praestaretur, pacto standum esse.
Dig. 19. 2. 9. 3
Ulpianus 32 ad ed.
Si colonis praediorum lege locationis, ut innocentem ignem habeant, denuntiatum sit, si quidem fortuitus casus incendii causam intulerit, non praestabit periculum locator: si vero culpa locatoris, quam praestare necesse est, damnum fecerit, tenebitur.
Dig. 19. 2. 9. 4
Ulpianus 32 ad ed.
Imperator antoninus cum patre, cum grex esset abactus quem quis conduxerat, ita rescripsit: "si capras latrones citra tuam fraudem abegisse probari potest iudicio locati, casum praestare non cogeris atque temporis quod insecutum est mercedes ut indebitas reciperabis. "
Dig. 19. 2. 9. 5
Ulpianus 32 ad ed.
Celsus etiam imperitiam culpae adnumerandam libro octavo digestorum scripsit: si quis vitulos pascendos vel sarciendum quid poliendumve conduxit, culpam eum praestare debere et quod imperitia peccavit, culpam esse: quippe ut artifex, inquit, conduxit.
Dig. 19. 2. 9. 6
Ulpianus 32 ad ed.
Si alienam domum mihi locaveris eaque mihi legata vel donata sit, non teneri me tibi ex locato ob pensionem: sed de tempore praeterito videamus, si quid ante legati diem pensionis debetur: et puto solvendum:
Dig. 19. 2. 10
Iulianus libro ad ferocem.
Et ego ex conducto recte agam vel in hoc, ut me liberes.
Dig. 19. 2. 11pr.
Ulpianus 32 ad ed.
Videamus, an et servorum culpam et quoscumque induxerit praestare conductor debeat? et quatenus praestat, utrum ut servos noxae dedat an vero suo nomine teneatur? et adversus eos quos induxerit utrum praestabit tantum actiones an quasi ob propriam culpam tenebitur? mihi ita placet, ut culpam etiam eorum quos induxit praestet suo nomine, etsi nihil convenit, si tamen culpam in inducendis admittit, quod tales habuerit vel suos vel hospites: et ita pomponius libro sexagesimo tertio ad edictum probat.