Latin
Book 19, lines 19.1.786-19.1.812
Justinian, Digesta 19.1.786-812
Not analysed yet
Dig. 19. 2. 36
Florus 7 inst.
Opus quod aversione locatum est donec adprobetur, conductoris periculum est: quod vero ita conductum sit, ut in pedes mensurasve praestetur, eatenus conductoris periculo est, quatenus admensum non sit: et in utraque causa nociturum locatori, si per eum steterit, quo minus opus adprobetur vel admetiatur. si tamen vi maiore opus prius interciderit quam adprobaretur, locatoris periculo est, nisi si aliud actum sit: non enim amplius praestari locatori oporteat, quam quod sua cura atque opera consecutus esset.
Dig. 19. 2. 37
Iavolenus 8 ex cass.
Si, priusquam locatori opus probaretur, vi aliqua consumptum est, detrimentum ad locatorem ita pertinet, si tale opus fuit, ut probari deberet.
Dig. 19. 2. 38pr.
Paulus l. S. reg.
Qui operas suas locavit, totius temporis mercedem accipere debet, si per eum non stetit, quo minus operas praestet.
Dig. 19. 2. 38. 1
Paulus l. S. reg.
Advocati quoque, si per eos non steterit, quo minus causam agant, honoraria reddere non debent.
Dig. 19. 2. 39
Ulpianus 2 ad ed.
Non solet locatio dominium mutare.
Dig. 19. 2. 40
Gaius 5 ad ed. provinc.
Qui mercedem accipit pro custodia alicuius rei, is huius periculum custodiae praestat.
Dig. 19. 2. 41
Ulpianus 5 ad ed.
Sed de damno ab alio dato agi cum eo non posse iulianus ait: qua enim custodia consequi potuit, ne damnum iniuria ab alio dari possit? sed Marcellus interdum esse posse ait, sive custodiri potuit, ne damnum daretur, sive ipse custos damnum dedit: quae sententia Marcelli probanda est.
Dig. 19. 2. 42
Paulus 13 ad ed.
Si locatum tibi servum subripias, utrumque iudicium adversus te est exercendum, locati actionis et furti.
Dig. 19. 2. 43
Paulus 21 ad ed.
Si vulneraveris servum tibi locatum, eiusdem vulneris nomine legis aquiliae et ex locato actio est, sed alterutra contentus actor esse debet, idque officio iudicis continetur, apud quem ex locato agetur.