# Digesta 19.1.956-983

Justinian, Digesta, Book 19, lines 19.1.956-19.1.983. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/19.1.956

Dig. 19.4.2
Paulus 5 ad plaut.
Aristo ait, quoniam permutatio vicina esset emptioni, sanum quoque furtis noxisque solutum et non esse fugitivum servum praestandum, qui ex causa daretur.
Dig. 19.5.0. De praescriptis verbis et in factum actionibus.
Dig. 19.5.1pr.
Papinianus 8 quaest.
Nonnumquam evenit, ut cessantibus iudiciis proditis et vulgaribus actionibus, cum proprium nomen invenire non possumus, facile descendemus ad eas, quae in factum appellantur. sed ne res exemplis egeat, paucis agam.
Dig. 19.5.1.1
Papinianus 8 quaest.
Domino mercium in magistrum navis, si sit incertum, utrum navem conduxerit an merces vehendas locaverit, civilem actionem in factum esse dandam labeo scribit.
Dig. 19.5.1.2
Papinianus 8 quaest.
Item si quis pretii explorandi gratia rem tradat, neque depositum neque commodatum erit, sed non exhibita fide in factum civilis subicitur actio.
Dig. 19.5.2
Celsus 8 Dig.
( nam cum deficiant vulgaria atque usitata actionum nomina, praescriptis verbis agendum est)
Dig. 19.5.3
Iulianus 14 Dig.
In quam necesse est confugere, quotiens contractus existunt, quorum appellationes nullae iure civili proditae sunt.
Dig. 19.5.4
Ulpianus 30 ad sab.
Natura enim rerum conditum est, ut plura sint negotia quam vocabula.
Dig. 19.5.5pr.
Paulus 5 quaest.
Naturalis meus filius servit tibi et tuus filius mihi: convenit inter nos, ut et tu meum manumitteres et ego tuum: ego manumisi, tu non manumisisti: qua actione mihi teneris, quaesitum est. in hac quaestione totius ob rem dati tractatus inspici potest. qui in his competit speciebus: aut enim do tibi ut des, aut do ut facias, aut facio ut des, aut facio ut facias: in quibus quaeritur, quae obligatio nascatur.
Dig. 19.5.5.1
Paulus 5 quaest.
Et si quidem pecuniam dem, ut rem accipiam, emptio et venditio est: sin autem rem do, ut rem accipiam, quia non placet permutationem rerum emptionem esse, dubium non est nasci civilem obligationem, in qua actione id veniet, non ut reddas quod acceperis, sed ut damneris mihi, quanti interest mea illud de quo convenit accipere: vel si meum recipere velim, repetatur quod datum est, quasi ob rem datum re non secuta. sed si scyphos tibi dedi, ut stichum mihi dares, periculo meo stichus erit ac tu dumtaxat culpam praestare debes. explicitus est articulus ille do ut des.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
