# Digesta 2.1.1006-1029

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.1006-2.1.1029. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.1006

Dig. 2.14.20
Gaius 1 ad ed. provinc.
Vel de in rem verso, vel si quasi defensor filii, si hoc maluerit conveniatur,
Dig. 2.14.21pr.
Paulus 3 ad ed.
Et heredi patris vivo filio: post mortem vero filii nec patri nec heredi eius, quia personale pactum est.
Dig. 2.14.21.1
Paulus 3 ad ed.
Quod si servus, ne a se peteretur, pactus fuerit, nihil valebit pactum: de doli exceptione videamus. et si in rem paciscatur, proderit domino et heredi eius pacti conventi exceptio: quod si in personam pactum conceptum est, tunc domino doli superest exceptio.
Dig. 2.14.21.2
Paulus 3 ad ed.
Nos autem his, qui in nostra potestate sunt, paciscendo prodesse non possumus: sed nobis id profuturum, si nomine eorum conveniamur, proculus ait: quod ita recte dicitur, si in paciscendo id actum sit. ceterum si paciscar, ne a titio petas, deinde actionem adversus me nomine eius instituas, non est danda pacti conventi exceptio: nam quod ipsi inutile est, nec defensori competit. iulianus quoque scribit, si pater pactus sit, ne a se neve a filio petatur, magis est ut pacti exceptio filio familias danda non sit, sed doli prosit.
Dig. 2.14.21.3
Paulus 3 ad ed.
Filia familias pacisci potest, ne de dote agat, cum sui iuris esse coeperit.
Dig. 2.14.21.4
Paulus 3 ad ed.
Item filius familias de eo, quod sub condicione legatum est, recte paciscetur.
Dig. 2.14.21.5
Paulus 3 ad ed.
In his, qui eiusdem pecuniae exactionem habent in solidum, vel qui eiusdem pecuniae debitores sunt, quatenus alii quoque prosit vel noceat pacti exceptio, quaeritur. et in rem pacta omnibus prosunt, quorum obligationem dissolutam esse eius qui paciscebatur interfuit. itaque debitoris conventio fideiussoribus proficiet,
Dig. 2.14.22
Ulpianus 4 ad ed.
Nisi hoc actum est, ut dumtaxat a reo non petatur, a fideiussore petatur: tunc enim fideiussor exceptione non utetur.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
