Latin
Book 2, lines 2.1.1030-2.1.1056
Justinian, Digesta 2.1.1030-1056
Not analysed yet
Dig. 2. 14. 23pr.
Paulus 3 ad ed.
Fideiussoris autem conventio nihil proderit reo, quia nihil eius interest a debitore pecuniam non peti. immo nec confideiussoribus proderit.
Dig. 2. 14. 23. 1
Paulus 3 ad ed.
Neque enim quoquo modo cuiusque interest, cum alii conventio facta prodest, sed tunc demum, cum per eum, cui exceptio datur, principaliter ei qui pactus est proficiat: sicut in reo promittendi et his qui pro reo obligati sunt.
Dig. 2. 14. 24
Paulus 3 ad plaut.
Sed si fideiussor in rem suam spopondit, hoc casu fideiussor pro reo accipiendus est et pactum cum eo factum cum reo factum esse videtur.
Dig. 2. 14. 25pr.
Paulus 3 ad ed.
Idem in duobus reis promittendi et duobus argentariis sociis.
Dig. 2. 14. 25. 1
Paulus 3 ad ed.
Personale pactum ad alium non pertinere, quemadmodum nec ad heredem, labeo ait.
Dig. 2. 14. 25. 2
Paulus 3 ad ed.
Sed quamvis fideiussoris pactum reo non prosit, plerumque tamen doli exceptionem reo profuturam iulianus scribit,
Dig. 2. 14. 26
Ulpianus 4 ad ed.
Videlicet si hoc actum sit, ne a reo quoque petatur. idem et in confideiussoribus est.
Dig. 2. 14. 27pr.
Paulus 3 ad ed.
Si unus ex argentariis sociis cum debitore pactus sit, an etiam alteri noceat exceptio? neratius atilicinus proculus, nec si in rem pactus sit, alteri nocere: tantum enim constitutum, ut solidum alter petere possit. idem labeo: nam nec novare alium posse, quamvis ei recte solvatur: sic enim et his, qui in nostra potestate sunt, recte solvi quod crediderint, licet novare non possint. quod est verum. idemque in duobus reis stipulandi dicendum est.
Dig. 2. 14. 27. 1
Paulus 3 ad ed.
Si cum reo ad certum tempus pactio facta sit, ultra neque reo neque fideiussori prodest. quod si sine persona sua reus pepigerit, ne a fideiussore petatur, nihil id prodesse fideiussori quidam putant, quamquam id rei intersit: quia ea demum competere ei debeat exceptio, quae et reo. ego didici prodesse fideiussori exceptionem: non sic enim illi per liberam personam adquiri, quam ipsi, qui pactus sit, consuli videmur: quo iure utimur.