Latin
Book 2, lines 2.1.1241-2.1.1261
Justinian, Digesta 2.1.1241-1261
Not analysed yet
Dig. 2. 15. 3. 2
Scaevola 1 Dig.
Debitor, cuius pignus creditor distraxit, cum maevio, qui se legitimum creditoris heredem esse iactabat, minimo transegit: postea testamento prolato septicium heredem esse apparuit. quaesitum est, si agat pigneraticia debitor cum septicio, an is uti possit exceptione transactionis factae cum maevio, qui heres eo tempore non fuerit: possitque septicius pecuniam, quae maevio ut heredi a debitore numerata est, condictione repetere, quasi sub praetextu hereditatis acceptam. respondit secundum ea quae proponerentur non posse, quia neque cum eo ipse transegit nec negotium septicii maevius gerens accepit.
Dig. 2. 15. 4
Ulpianus 46 ad sab.
Aquiliana stipulatio omnimodo omnes praecedentes obligationes novat et peremit ipsaque peremitur per acceptilationem: et hoc iure utimur. ideoque etiam legata sub condicione relicta in stipulationem aquilianam deducuntur.
Dig. 2. 15. 5
Papinianus 1 def.
Cum aquiliana stipulatio interponitur, quae ex consensu redditur, lites, de quibus non est cogitatum, in suo statu retinentur. liberalitatem enim captiosam interpretatio prudentium fregit.
Dig. 2. 15. 6
Gaius 17 ad ed. provinc.
De his controversiis, quae ex testamento proficiscuntur, neque transigi neque exquiri veritas aliter potest quam inspectis cognitisque verbis testamenti.
Dig. 2. 15. 7pr.
Ulpianus 7 disp.
Et post rem iudicatam transactio valet, si vel appellatio intercesserit vel appellare potueris.
Dig. 2. 15. 7. 1
Ulpianus 7 disp.
Si fideiussor conventus et condemnatus fuisset, mox reus transegisset cum eo, cui erat fideiussor condemnatus: an transactio valeat quaeritur: et puto valere, quasi omni causa et adversus reum et adversus fideiussorem dissoluta. si tamen ipse fideiussor condemnatus transegit, etsi transactio non peremit rem iudicatam, tamen eo quod datum est relevari rem iudicatam oportet.
Dig. 2. 15. 7. 2
Ulpianus 7 disp.
Usque adeo autem quod datum est etiamsi non proficit ad transactionem, extenuat tamen rem iudicatam, ut inde sit et dictum et rescriptum circa alimentorum transactionem citra praetoris auctoritatem factam, ut quod datum est proficiat ad alimenta: ita ut, si quid amplius ex causa alimentorum deberi potest, id praestetur, quod autem datum est, imputetur.