# Digesta 2.1.1262-1282

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.1262-2.1.1282. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.1262

Dig. 2.15.8pr.
Ulpianus 5 de omn. trib.
Cum hi, quibus alimenta relicta erant, facile transigerent contenti modico praesenti: divus marcus oratione in senatu recitata effecit, ne aliter alimentorum transactio rata esset, quam si auctore praetore facta. solet igitur praetor intervenire et inter consentientes arbitrari, an transactio vel quae admitti debeat.
Dig. 2.15.8.1
Ulpianus 5 de omn. trib.
Eiusdem praetoris notio ob transactionem erit, sive habitatio sive vestiarium sive de praediis alimentum legabitur.
Dig. 2.15.8.2
Ulpianus 5 de omn. trib.
Haec oratio pertinet ad alimenta, quae testamento vel codicillis fuerint relicta sive ad testamentum factis sive ab intestato. idem erit dicendum et si mortis causa donata fuerint relicta vel ab eo, cui mortis causa donata sunt, relicta. sed et si condicionis implendae gratia relicta sunt, adhuc idem dicemus. plane de alimentis, quae non mortis causa donata sunt, licebit et sine praetore auctore transigi.
Dig. 2.15.8.3
Ulpianus 5 de omn. trib.
Sive igitur in menses singulos sive in dies sive in annos fuerint relicta, oratio locum habet. sed et si non fuerint perpetuo relicta, sed usque ad annos certos, idem est.
Dig. 2.15.8.4
Ulpianus 5 de omn. trib.
Si integra quantitas alicui fuerit legata, ut ex usuris eius se alat et mortis tempore pecunias restituat: non cessabit oratio, licet non in annos singulos videatur id relictum.
Dig. 2.15.8.5
Ulpianus 5 de omn. trib.
Sed et si sit certa quantitas relicta titio vel res ita, ut inde alimenta seio praestentur: magis est ut transigere titius possit, nec enim transactione titii minuuntur alimenta seii. idemque est et si per fideicommissum alimenta ad hoc legatario fuerint relicta.
Dig. 2.15.8.6
Ulpianus 5 de omn. trib.
Eam transactionem oratio improbat, quae idcirco fit, ut quis repraesentatam pecuniam consumat. quid ergo si quis citra praetoris auctoritatem transegerit, ut quod per singulos annos erat ei relictum, consequeretur per singulos menses? aut quid si, quod per singulos menses ei relictum erat, consequeretur per singulos dies? quid deinde si, quod consummato anno ut acciperet, initio anni consequatur? et puto eam transactionem valere, quia meliorem condicionem suam alimentarius tali transactione facit: noluit enim oratio alimenta per transactionem intercipi.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
