Latin
Book 2, lines 2.1.1283-2.1.1302
Justinian, Digesta 2.1.1283-1302
Not analysed yet
Dig. 2. 15. 8. 7
Ulpianus 5 de omn. trib.
Nihil autem interest, utrum libertini sint quibus alimenta relicta sunt an ingenui, satis locupletes an minus.
Dig. 2. 15. 8. 8
Ulpianus 5 de omn. trib.
Vult igitur oratio apud praetorem de istis quaeri: in primis de causa transactionis, dein de modo, tertio de persona transigentium.
Dig. 2. 15. 8. 9
Ulpianus 5 de omn. trib.
In causa hoc erit requirendum, quae causa sit transigendi: sine causa enim neminem transigentem audiet praetor. causae fere huiusmodi solent allegari: si alibi domicilium heres, alibi alimentarius habeat: aut si destinet domicilium transferre alteruter ^alter^ eorum: aut si causa aliqua urgueat praesentis pecuniae: aut si a pluribus ei alimenta relicta sint et minutatim singulos convenire difficile ei sit: aut si qua alia causa fuit, ut plures solent incidere, quae praetori suadeant transactionem admittere.
Dig. 2. 15. 8. 10
Ulpianus 5 de omn. trib.
Modus quoque pecuniae, quae in transactionem venit, aestimandus est: ut puta quantitas transactionis. nam etiam ex modo fides transactionis aestimabitur. modus autem pro aetate eius, qui transigit, arbitrandus est et valetudine: nam alias cum puero, alias cum iuvene, alias cum sene transigi palam est: constat enim alimenta cum vita finiri.
Dig. 2. 15. 8. 11
Ulpianus 5 de omn. trib.
Sed et personarum contemplatio habenda est, hoc est, cuius vitae sint hi, quibus alimenta relicta sunt: utrum frugi vitae hi sint, qui alias sufficere sibi possint, an sequioris, qui de alimentis pendeant. in persona eius, a quo alimenta relicta sunt, haec erunt specienda: in quibus sunt facultatibus, cuius propositi, cuius opinionis. tunc enim apparebit, numquid circumvenire velit eum, cum quo transigit.
Dig. 2. 15. 8. 12
Ulpianus 5 de omn. trib.
Qui transigit de alimentis, non videbitur neque de habitatione neque de vestiario transegisse, cum divus marcus specialiter etiam de istis transigi voluerit.
Dig. 2. 15. 8. 13
Ulpianus 5 de omn. trib.