Latin
Book 2, lines 2.1.130-2.1.157
Justinian, Digesta 2.1.130-157
Not analysed yet
Dig. 2. 2. 3. 4
Ulpianus 3 ad ed.
Si filius meus in magistratu in hoc edictum incidit, an in his actionibus, quas ex persona eius intendo, hoc edicto locus sit? et non puto, ne mea condicio deterior fiat.
Dig. 2. 2. 3. 5
Ulpianus 3 ad ed.
Quod autem ait praetor, ut is eodem iure utatur, an etiam ad heredem haec poena transmittatur? et scribit iulianus non solum ipsi denegari actionem, sed etiam heredi eius.
Dig. 2. 2. 3. 6
Ulpianus 3 ad ed.
Illud quoque non sine ratione scribit non solum in his actionibus pati eum poenam edicti, quas tunc habuit cum incideret in edictum, verum si quae postea ei adquirentur.
Dig. 2. 2. 3. 7
Ulpianus 3 ad ed.
Ex hac causa solutum repeti non posse iulianus putat: superesse enim naturalem causam, quae inhibet repetitionem.
Dig. 2. 2. 4
Gaius 1 ad ed. provinc.
Illud eleganter praetor excipit: "praeterquam si quis eorum contra eum fecerit, qui ipse eorum quid fecisset": et recte, ne scilicet vel magistratus, dum studet hoc edictum defendere, vel litigator, dum vult beneficio huius edicti uti, ipse in poenam ipsius edicti committat.
Dig. 2. 3. 0. I quis ius dicenti non obtemperaverit.
Dig. 2. 3. 1pr.
Ulpianus 1 ad ed.
Omnibus magistratibus, non tamen duumviris, secundum ius potestatis suae concessum est iurisdictionem suam defendere poenali iudicio.
Dig. 2. 3. 1. 1
Ulpianus 1 ad ed.
Is videtur ius dicenti non obtemperasse, qui quod extremum in iurisdictione est non fecit: veluti si quis rem mobilem vindicari a se passus non est, sed duci eam vel ferri passus est: ceterum si et sequentia recusavit, tunc non obtemperasse videtur.
Dig. 2. 3. 1. 2
Ulpianus 1 ad ed.
Si procurator tuus vel tutor vel curator ius dicenti non obtemperavit, ipse punitur, non dominus vel pupillus.
Dig. 2. 3. 1. 3
Ulpianus 1 ad ed.
Non solum autem reum, qui non obtemperavit, hoc edicto teneri labeo ait, verum etiam petitorem.