# Digesta 2.1.1303-1327

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.1303-2.1.1327. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.1303

Sed et si quis de alimentis transegerit, non habebit necesse etiam de habitatione vel ceteris invitus transigere: poterit igitur vel de omnibus simul vel de quibusdam facere transactionem.
Dig. 2.15.8.14
Ulpianus 5 de omn. trib.
De calciario quoque arbitrio praetoris transigendum est.
Dig. 2.15.8.15
Ulpianus 5 de omn. trib.
Si uni pluribusve fundus ad alimenta fuerit relictus velintque eum distrahere: necesse est praetorem de distractione eius et transactione arbitrari. sed si pluribus fundus ad alimenta fuerit relictus et hi inter se transigant: sine praetoris auctoritate facta transactio rata esse non debet. idem est et si ager fuerit in alimenta obligatus: nam nec pignus ad hoc datum inconsulto praetore poterit liberari.
Dig. 2.15.8.16
Ulpianus 5 de omn. trib.
Arbitratu praetoris vel de universis alimentis vel de parte eorum transigi oportere plus quam manifestum est.
Dig. 2.15.8.17
Ulpianus 5 de omn. trib.
Si praetor aditus citra causae cognitionem transigi permiserit, transactio nullius erit momenti: praetori enim ea res quaerenda commissa est, non neglegenda nec donanda. sed et si non de omnibus inquisierit, quae oratio mandat, hoc est de causa de modo de personis transigentium, dicendum est, quamvis de quibusdam quaesierit, transactionem esse irritam.
Dig. 2.15.8.18
Ulpianus 5 de omn. trib.
Sed nec mandare ex hac causa iurisdictionem vel praeses provinciae vel praetor poterit.
Dig. 2.15.8.19
Ulpianus 5 de omn. trib.
Transactiones alimentorum etiam apud procuratorem caesaris fieri possunt: scilicet si a fisco petantur alimenta. secundum quae et apud praefectos aerarii transigi poterit.
Dig. 2.15.8.20
Ulpianus 5 de omn. trib.
Si cum lis quidem esset de alimentis, transactum autem de lite fuisset: transactio valere inconsulto praetore non potest, ne circumveniatur oratio. fingi enim lites poterunt, ut transactio etiam citra praetoris fiat auctoritatem.
Dig. 2.15.8.21
Ulpianus 5 de omn. trib.
Si eidem alimenta et praeterea legatum praesenti die datum sit, et transactum fuerit citra praetoris auctoritatem: id quod datum est imputabitur prius in legatum quod praesenti die datum est, superfluum in alimentariam causam.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
