# Digesta 2.1.1340-1366

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.1340-2.1.1366. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.1340

Dig. 2.15.9pr.
Ulpianus 1 opin.
Qui cum tutoribus suis de sola portione administratae tutelae suae egerat et transegerat, adversus eosdem tutores ex persona fratris sui, cui heres extiterat, agens praescriptione factae transactionis non summovetur.
Dig. 2.15.9.1
Ulpianus 1 opin.
Transactio quaecumque fit, de his tantum, de quibus inter convenientes placuit, interposita creditur.
Dig. 2.15.9.2
Ulpianus 1 opin.
Qui per fallaciam coheredis ignorans universa, quae in vero erant, instrumentum transactionis sine aquiliana stipulatione interposuit, non tam paciscitur quam decipitur.
Dig. 2.15.9.3
Ulpianus 1 opin.
Ei qui, nondum certus ad se querellam contra patris testamentum pertinere, de aliis causis cum adversariis pacto transegit, tantum in his interpositum pactum nocebit, de quibus inter eos actum esse probatur. his tantum transactio obest, quamvis maior annis viginti quinque eam interposuit, de quibus actum probatur. nam ea, quorum actiones competere ei postea compertum est, iniquum est peremi pacto. id de quo cogitatum non docetur.
Dig. 2.15.10
Ulpianus 1 resp.
De re filiorum, quos in potestate non habuit, transigentem patrem minime eis obesse placet.
Dig. 2.15.11
Ulpianus 4 ad ed.
Post rem iudicatam etiam si provocatio non est interposita, tamen si negetur iudicatum esse vel ignorari potest an iudicatum sit: quia adhuc lis obesse possit, transactio fieri potest.
Dig. 2.15.12
Celsus 3 Dig.
Non est ferendus qui generaliter in his, quae testamento ei relicta sunt, transegerit, si postea causetur de eo solo se cogitasse, quod prima parte testamenti ac non etiam quod posteriore legatum sit. si tamen postea codicilli proferuntur, non improbe mihi dicturus videtur de eo dumtaxat se cogitasse, quod illarum tabularum, quas tunc noverat, scriptura continerentur.
Dig. 2.15.13
Macer 1 ad l. vices. hered.
Nulli procuratorum principis inconsulto principe transigere licet.
Dig. 2.15.14
Scaevola 2 resp.
Controversia inter legitimum et scriptum heredem orta est eaque transactione facta certa lege finita est: quaero creditores quem convenire possunt? respondit, si idem creditores essent, qui transactionem fecissent, id observandum de aere alieno, quod inter eos convenisset: si alii creditores essent, propter incertum successionis pro parte hereditatis, quam uterque in transactione expresserit, utilibus actionibus conveniendus est.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
