# Digesta 2.1.158-184

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.158-2.1.184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.158

Dig. 2.3.1.4
Ulpianus 1 ad ed.
Hoc iudicium non ad id quod interest, sed quanti ea res est concluditur: et cum meram poenam contineat, neque post annum neque in heredem datur.
Dig. 2.4.0. De in ius vocando.
Dig. 2.4.1
Paulus 4 ad ed.
In ius vocare est iuris experiundi causa vocare.
Dig. 2.4.2
Ulpianus 5 ad ed.
In ius vocari non oportet neque consulem neque praefectum neque praetorem neque proconsulem neque ceteros magistratus, qui imperium habent, qui et coercere aliquem possunt et iubere in carcerem duci: nec pontificem dum sacra facit: nec eos qui propter loci religionem inde se movere non possunt: sed nec eum qui equo publico in causa publica transvehatur. praeterea in ius vocari non debet qui uxorem ducat aut eam quae nubat: nec iudicem dum de re cognoscat: nec eum dum quis apud praetorem causam agit: neque funus ducentem familiare iustave mortuo facientem:
Dig. 2.4.3
Callistratus 1 cogn.
Vel qui cadaver prosequuntur, quod etiam videtur ex rescripto divorum fratrum comprobatum esse:
Dig. 2.4.4pr.
Ulpianus 5 ad ed.
Quique litigandi causa necesse habet in iure vel certo loco sisti: nec furiosos vel infantes.
Dig. 2.4.4.1
Ulpianus 5 ad ed.
Praetor ait: "parentem, patronum patronam, liberos parentes patroni patronae in ius sine permissu meo ne quis vocet".
Dig. 2.4.4.2
Ulpianus 5 ad ed.
Parentem hic utriusque sexus accipe: sed an in infinitum, quaeritur. quidam parentem usque ad tritavum appellari aiunt, superiores maiores dici: hoc veteres existimasse pomponius refert: sed gaius cassius omnes in infinitum parentes dicit, quod et honestius est et merito optinuit.
Dig. 2.4.4.3
Ulpianus 5 ad ed.
Parentes etiam eos accipi labeo existimat, qui in servitute susceperunt: nec tamen, ut severus dicebat, ad solos iustos liberos: sed et si volgo quaesitus sit filius, matrem in ius non vocabit,
Dig. 2.4.5
Paulus 4 ad ed.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
