# Digesta 2.1.185-206

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.185-2.1.206. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.185

Quia semper certa est, etiam si volgo conceperit: pater vero is est, quem nuptiae demonstrant.
Dig. 2.4.6
Paulus 1 sent.
Parentes naturales in ius vocare nemo potest: una est enim omnibus parentibus servanda reverentia.
Dig. 2.4.7
Paulus 4 ad ed.
Patris adoptivi parentes impune vocabit, quoniam hi eius parentes non sunt, cum his tantum cognatus fiat quibus et adgnatus.
Dig. 2.4.8pr.
Ulpianus 5 ad ed.
Adoptivum patrem, quamdiu in potestate est, in ius vocare non potest iure magis potestatis quam praecepto praetoris, nisi sit filius qui castrense habuit peculium: tunc enim causa cognita permittetur. sed naturalem parentem ne quidem dum est in adoptiva familia in ius vocari.
Dig. 2.4.8.1
Ulpianus 5 ad ed.
"patronum", inquit, "patronam". patroni hic accipiendi sunt, qui ex servitute manumiserunt: vel si collusionem detexit: vel si qui praeiudicio pronuntietur esse libertus cum alioquin non fuerit, aut si iuravi eum libertum meum esse: quemadmodum per contrarium pro patrono non habebor, si contra me iudicatum est aut si me deferente iuraverit se libertum non esse.
Dig. 2.4.8.2
Ulpianus 5 ad ed.
Sed si ad iusiurandum adegi, ne uxorem ducat, ne nubat, impune in ius vocabor. et celsus quidem ait in tali liberto ius ad filium meum me vivo non transire: sed iulianus contra scribit. plerique iuliani sententiam probant. secundum quod eveniet, ut patronus quidem in ius vocetur, filius quasi innocens non vocetur.
Dig. 2.4.9
Paulus 4 ad ed.
Is quoque, qui ex causa fideicommissi manumittit, non debet in ius vocari, quamvis ut manumittat, in ius vocetur.
Dig. 2.4.10pr.
Ulpianus 5 ad ed.
Sed si hac lege emi ut manumittam, et ex constitutione divi marci venit ad libertatem: cum sim patronus, in ius vocari non potero. sed si suis nummis emi et fidem fregi, pro patrono non habebor.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
