# Digesta 2.1.260-286

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.260-2.1.286. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.260

Libertus adversus patronum dedit libellum non dissimulato se libertum esse eius: an si ad desiderium eius rescribatur, etiam edicti poena remissa esse videtur? respondi non puto ad hunc casum edictum praetoris pertinere. neque enim qui libellum principi vel praesidi dat, in ius vocare patronum videtur.
Dig. 2.4.16
Paulus 2 resp.
Quaesitum est, an tutor pupilli nomine patronam suam sine permissu praetoris vocare possit. respondi eum, de quo quaeritur, pupilli nomine etiam in ius vocare patronam suam potuisse sine permissu praetoris.
Dig. 2.4.17
Paulus 1 sent.
Eum, pro quo quis apud officium cavit, exhibere cogitur. item eum qui apud acta exhibiturum se esse quem promisit, etsi officio non caveat, ad exhibendum tamen cogitur.
Dig. 2.4.18
Gaius 1 ad l. xii tab.
Plerique putaverunt nullum de domo sua in ius vocari licere, quia domus tutissimum cuique refugium atque receptaculum sit, eumque qui inde in ius vocaret vim inferre videri.
Dig. 2.4.19
Paulus 1 ad ed.
Satisque poenae subire eum, si non defendatur et latitet, certum est, quod mittitur adversarius in possessionem bonorum eius. sed si aditum ad se praestet aut ex publico conspiciatur, recte in ius vocari eum iulianus ait.
Dig. 2.4.20
Gaius 1 ad l. xii tab.
Sed etiam ab ianua et balineo et theatro nemo dubitat in ius vocari licere.
Dig. 2.4.21
Paulus 1 ad ed.
Sed etsi is qui domi est interdum vocari in ius potest, tamen de domo sua nemo extrahi debet.
Dig. 2.4.22pr.
Gaius 1 ad l. xii tab.
Neque impuberes puellas, quae alieno iuri subiectae essent, in ius vocare permissum est.
Dig. 2.4.22.1
Gaius 1 ad l. xii tab.
Qui in ius vocatus est, duobus casibus dimittendus est: si quis eius personam defendet, et si, dum in ius venitur, de re transactum fuerit.
Dig. 2.4.23
Marcianus 3 inst.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
