# Digesta 2.1.313-341

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.313-2.1.341. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.313

Item pro patrona liberisve suis vel uxore nuruve. tunc enim qualiscumque fideiussor accipi iubetur: et in eum, qui non acceperit, cum sciret eam necessitudinem personarum, quinquaginta aureorum iudicium competit,
Dig. 2.6.3
Paulus 4 ad ed.
Quoniam pro locuplete accipitur fideiussor in necessariis personis.
Dig. 2.6.4
Ulpianus 48 ad ed.
Qui duos homines in iudicio sisti promisit, si alterum exhibet, alterum non, ex promissione non videtur eos stetisse, cum alter eorum non sit exhibitus.
Dig. 2.7.0. Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.
Dig. 2.7.1pr.
Ulpianus 5 ad ed.
Hoc edictum praetor proposuit, ut metu poenae compesceret eos, qui in ius vocatos vi eripiunt.
Dig. 2.7.1.1
Ulpianus 5 ad ed.
Denique pomponius scribit servi quoque nomine noxale iudicium reddendum, nisi sciente domino id fecit: tunc enim sine noxae deditione iudicium suscipiet.
Dig. 2.7.1.2
Ulpianus 5 ad ed.
Ofilius putat locum hoc edicto non esse, si persona, quae in ius vocari non potuit, exempta est, veluti parens et patronus ceteraeque personae: quae sententia mihi videtur verior. et sane si deliquit qui vocat, non deliquit qui exemit.
Dig. 2.7.2pr.
Paulus 4 ad ed.
Nam cum uterque contra edictum faciat, et libertus qui patronum vocat, et is qui patronum vi eximat: deteriore tamen loco libertus est, qui in simili delicto petitoris partes sustinet.
Dig. 2.7.2.1
Paulus 4 ad ed.
Eadem aequitas est in eo, qui alio quam quo debuerat in ius vocabatur: sed et fortius dicendum est non videri vi eximi eum, cui sit ius ibi non conveniri.
Dig. 2.7.3pr.
Ulpianus 5 ad ed.
Quod si servum quis exemit in ius vocatum, pedius putat cessare edictum, quoniam non fuit persona, quae in ius vocari potuit. quid ergo? ad exhibendum erit agendum.
Dig. 2.7.3.1
Ulpianus 5 ad ed.
Si quis ad pedaneum iudicem vocatum quem eximat, poena eius edicti cessabit.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
