# Digesta 2.1.418-435

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.418-2.1.435. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.418

Dig. 2.8.8pr.
Paulus 14 ad ed.
De die ponenda in stipulatione solet inter litigatores convenire. si non conveniat, pedius putat in potestate stipulatoris esse moderato spatio: de hoc a iudice statuendum ^ statuendo^.
Dig. 2.8.8.1
Paulus 14 ad ed.
Qui mulierem adhibet ad satisdandum, non videtur cavere: sed nec miles nec minor viginti quinque annis probandi sunt: nisi hae personae in rem suam fideiubeant, ut pro suo procuratore. quidam etiam, si a marito fundus dotalis petatur, in rem suam fideiussuram mulierem.
Dig. 2.8.8.2
Paulus 14 ad ed.
Si servus inveniatur, qui antequam iudicium accipiatur fideiussit iudicatum solvi: succurrendum est actori, ut ex integro caveatur. minori quoque viginti quinque annis succurrendum est, fortasse et mulieri propter imperitiam.
Dig. 2.8.8.3
Paulus 14 ad ed.
Si fideiussor iudicatum solvi stipulatori heres extiterit aut stipulator fideiussori, ex integro cavendum erit.
Dig. 2.8.8.4
Paulus 14 ad ed.
Tutor et curator, ut rem salvam fore pupillo caveant, mittendi sunt in municipium, quia necessaria est satisdatio: item de re restituenda domino proprietatis, cuius usus fructus datus est: item legatarius, ut caveat evicta hereditate legata reddi, et quod amplius per legem falcidiam ceperit: heres quoque ut legatorum satisdet audiendus est, ut in municipium mittatur. plane si misso iam legatario in possessionem, cum per heredem staret quominus caveret, heres postulet uti de possessione decedat paratumque se dicat in municipio cavere: impetrare non debebit. diversum, si sine culpa aut dolo heredis missus sit in possessionem.
Dig. 2.8.8.5
Paulus 14 ad ed.
Iubetur iurare de calumnia, ne quis vexandi magis adversarii causa, forsitan cum romae possit satisdare, in municipium evocet: sed quibusdam hoc iusiurandum de calumnia remittitur, velut parentibus et patronis. sic autem iurare debet qui in municipium remittitur "romae se satisdare non posse et ibi posse, quo postulat remitti, idque se non calumniae causa facere": nam sic non est compellendus iurare "alibi se quam eo loco satisdare non posse", quia si romae non potest, pluribus autem locis possit, cogitur peierare.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
