# Digesta 2.1.436-462

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.436-2.1.462. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.436

Dig. 2.8.8.6
Paulus 14 ad ed.
Hoc autem tunc impetrabitur, cum iusta causa esse videbitur. quid enim si, cum erat in municipio, noluit cavere? hoc casu non debet impetrare, cum per eum steterit, quominus ibi, ubi ire desiderat, satisdaret.
Dig. 2.8.9
Gaius 5 ad ed. provinc.
Arbitro ad fideiussores probandos constituto, si in alterutram partem iniquum arbitrium videatur, perinde ab ed atque ab iudicibus appellare licet.
Dig. 2.8.10
Paulus 75 ad ed.
Si ab arbitro probati sunt fideiussores, pro locupletibus habendi sunt, cum potuerit querella ad competentem iudicem deferri, qui ex causa improbat ab arbitro probatos, alias improbatos probat: multoque magis, si sua voluntate accepit fideiussores, contentus his esse debet. quod si medio tempore calamitas fideiussoribus insignis vel magna inopia accidit, causa cognita ex integro satisdandum erit.
Dig. 2.8.11
Ulpianus 75 ad ed.
Iulianus ait, si antequam ^ ante, quam^ mandarem tibi ut fundum peteres, satis acceperis petiturus fundum et postea mandatu meo agere institueris, fideiussores teneri.
Dig. 2.8.12
Ulpianus 77 ad ed.
Inter omnes convenit heredem sub condicione, pendente condicione possidentem hereditatem, substituto cavere debere de hereditate, et, si defecerit condicio, adeuntem hereditatem substitutum et petere hereditatem posse et, si optinuerit, committi stipulationem. et plerumque ipse praetor et ante condicionem existentem et ante diem petitionis venientem ex causa iubere solet stipulationem interponi.
Dig. 2.8.13
Paulus 75 ad ed.
Sed et si plures substituti sint, singulis cavendum est.
Dig. 2.8.14
Paulus 2 resp.
Filius familias defendit absentem patrem: quaero an iudicatum solvi satisdare debeat. paulus respondit eum qui absentem defendit, etiam si filius vel pater sit, satisdare petituro ex forma edicti debere.
Dig. 2.8.15pr.
Macer 1 de appellat.
Sciendum est possessores immobilium rerum satisdare non compelli.
Dig. 2.8.15.1
Macer 1 de appellat.
Possessor autem is accipiendus est, qui in agro vel civitate rem soli possidet aut ex asse aut pro parte. sed et qui vectigalem, id est emphyteuticum agrum possidet, possessor intellegitur. item qui solam proprietatem habet, possessor intellegendus est. eum vero, qui tantum usum fructum habet, possessorem non esse ulpianus scripsit.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
