# Digesta 2.1.463-490

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.463-2.1.490. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.463

Dig. 2.8.15.2
Macer 1 de appellat.
Creditor, qui pignus accepit, possessor non est, tametsi possessionem habeat aut sibi traditam aut precario debitori concessam.
Dig. 2.8.15.3
Macer 1 de appellat.
Si fundus in dotem datus sit, tam uxor quam maritus propter possessionem eius fundi possessores intelleguntur.
Dig. 2.8.15.4
Macer 1 de appellat.
Diversa causa est eius, qui fundi petitionem personalem habet.
Dig. 2.8.15.5
Macer 1 de appellat.
Tutores, sive pupilli eorum sive ipsi possideant, possessorum loco habentur: sed et si unus ex tutoribus possessor fuit, idem dicendum erit.
Dig. 2.8.15.6
Macer 1 de appellat.
Si fundum, quem possidebam, a me petieris, deinde cum secundum te esset iudicatum, appellaverim: an possessor eiusdem fundi sim? et recte dicetur possessorem me esse, quia nihilominus possideo, nec ad rem pertinet, quod evinci mihi ea possessio possit.
Dig. 2.8.15.7
Macer 1 de appellat.
Possessor autem quis nec ne fuerit, tempus cautionis spectandum est: nam sicuti ei, qui post cautionem possessionem vendidit, nihil obest, ita nec prodest ei, qui post cautionem possidere coepit.
Dig. 2.8.16
Paulus 6 ad ed.
Qui iurato promisit iudicio sisti, non videtur peierasse, si ex concessa causa hoc deseruerit.
Dig. 2.9.0. Si ex noxali causa agatur, quemadmodum caveatur.
Dig. 2.9.1pr.
Ulpianus 7 ad ed.
Si quis eum, de quo noxalis actio est, iudicio sisti promisit, praetor ait in eadem causa eum exhibere, in qua tunc est, donec iudicium accipiatur.
Dig. 2.9.1.1
Ulpianus 7 ad ed.
"in eadem causa" quid sit, videamus: et puto verius eum videri in eadem causa sistere, qui ad experiendum non facit ius actoris deterius. si desinat servus esse promissoris vel actio amissa sit, non videri in eadem causa statum labeo ait: vel si qui pari loco erat in litigando, coepit esse in duriore, vel loco vel persona mutata: itaque si quis ei qui in foro promissoris conveniri non potest venditus aut potentiori datus sit, magis esse putat, ut non videatur in eadem causa sisti. sed et si noxae deditus sit, ofilius non putat in eadem causa sisti, cum noxae deditione ceteris noxalem actionem peremi putat.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
