# Digesta 2.1.509-533

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.509-2.1.533. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.509

Dig. 2.10.0. De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.
Dig. 2.10.1pr.
Ulpianus 7 ad ed.
Aequissimum putavit praetor dolum eius coercere, qui impedit aliquem iudicio sisti.
Dig. 2.10.1.1
Ulpianus 7 ad ed.
Fecisse autem dolo malo non tantum is putatur, qui suis manibus vel per suos retinuerit ^ retinuit^, verum qui alios quoque rogavit ut eum detinerent vel abducerent, ne iudicio sistat, sive scientes sive ignorantes quid esset quod comminisceretur.
Dig. 2.10.1.2
Ulpianus 7 ad ed.
Dolum autem malum sic accipimus, ut si quis venienti ad iudicium aliquid pronuntiaverit triste, propter quod is necesse habuerit ad iudicium non venire, teneatur ex hoc edicto: quamvis quidam putent sibi eum imputare, qui credulus fuit.
Dig. 2.10.1.3
Ulpianus 7 ad ed.
Si reus dolo actoris non steterit, non habebit reus adversus eum actionem ex hoc edicto, cum contentus esse possit exceptione, si ex stipulatu conveniatur de poena, quod ad iudicium non venerit. aliter atque si ab alio sit impeditus: nam actionem propositam adversus eum exercebit.
Dig. 2.10.1.4
Ulpianus 7 ad ed.
Si plures dolo fecerint, omnes tenentur: sed si unus praestitit poenam, ceteri liberantur, cum nihil intersit.
Dig. 2.10.1.5
Ulpianus 7 ad ed.
Servi nomine ex hac causa noxali iudicio agendum omnes consentiunt.
Dig. 2.10.1.6
Ulpianus 7 ad ed.
Et heredi datur, sed non ultra annum. adversus heredem autem hactenus puto dandam actionem, ut ex dolo defuncti heres non lucretur.
Dig. 2.10.2
Paulus 6 ad ed.
Si actoris servus domino sciente et cum possit non prohibente dolo fecerit, quo minus in iudicio sistam, ofilius dandam mihi exceptionem adversus dominum ait, ne ex dolo servi dominus lucretur. si vero sine voluntate domini servus hoc fecerit, sabinus noxale iudicium dandum ait nec factum servi domino obesse debere nisi hactenus, ut ipso careat: quando ipse nihil deliquit.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
