Latin
Book 2, lines 2.1.556-2.1.579
Justinian, Digesta 2.1.556-579
Not analysed yet
Dig. 2. 11. 2. 1
Ulpianus 74 ad ed.
Si quis municipalis muneris causa sine suo dolo malo impeditus in iudicio secundum suam promissionem non stetit, aequissimum est tribui ei exceptionem.
Dig. 2. 11. 2. 2
Ulpianus 74 ad ed.
Simili modo et si ad testimonium desideratus ad iudicium occurrere non potuit, erit ei subveniendum.
Dig. 2. 11. 2. 3
Ulpianus 74 ad ed.
Si quis iudicio se sisti promiserit et valetudine vel tempestate vel vi fluminis prohibitus se sistere non possit, exceptione adiuvatur, nec immerito. cum enim in tali promissione praesentia opus sit, quemadmodum potuit se sistere qui adversa valetudine impeditus est? et ideo etiam lex duodecim tabularum, si iudex vel alteruter ex litigatoribus morbo sontico impediatur, iubet diem iudicii esse diffisum.
Dig. 2. 11. 2. 4
Ulpianus 74 ad ed.
Si non propter valetudinem mulier non steterit iudicio, sed quod gravida erat, exceptionem ei dandam labeo ait: si tamen post partum decubuerit, probandum erit quasi valetudine impeditam.
Dig. 2. 11. 2. 5
Ulpianus 74 ad ed.
Idem est et si quis furere coeperit: nam qui furore impeditur, valetudine impeditur.
Dig. 2. 11. 2. 6
Ulpianus 74 ad ed.
Quod diximus succurri etiam ei, qui tempestate aut vi fluminis prohibitus non venit, tempestatem sic intellegere debemus, sive maritima sive terrestris sit. tempestatem intellegere debemus talem, quae impedimento sit itineri vel navigationi.
Dig. 2. 11. 2. 7
Ulpianus 74 ad ed.
Vis fluminis etiam sine tempestate accipienda est: vim fluminis intellegimus, et si magnitudo eius impedimento sit sive pons solutus sit vel navigium non stet.
Dig. 2. 11. 2. 8
Ulpianus 74 ad ed.
Si quis tamen cum posset non incidere in tempestatem vel in fluminis vim, si ante profectus esset vel tempore oportuno navigasset, ipse se artaverit: numquid exceptio ei minime prosit? quod quidem causa cognita erit statuendum. nam neque sic artandus sit, ut possit ei dici, cur non multo ante profectus est quam dies promissionis veniret: neque iterum permittendum ei, si quid sit quod ei imputetur, causari tempestatem vel vim fluminis. quid enim si quis, cum romae esset ipso tempore promissionis sistendi, nulla necessitate urguente voluptatis causa in municipium profectus sit? nonne indignus est, cui haec exceptio patrocinetur? aut quid si tempestas quidem in mari fuit, terra autem iste potuit venire: vel flumen circumire? aeque dicendum non semper ei exceptionem prodesse: nisi angustiae non patiebatur terra iter metiri vel circumire. cum tamen vel flumen sic abundasset, ut implesset omnem locum, in quo sisti oportuit, vel aliqua fortuita calamitas eundem locum evertit vel praesentiam venienti periculosam fecit, ex bono et aequo et hic exceptio ei accommodanda est.