# Digesta 2.1.580-603

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.580-2.1.603. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.580

Dig. 2.11.2.9
Ulpianus 74 ad ed.
Simili modo exceptio datur ei, qui cum ad iudicium venire volebat, a magistratu retentus est, et retentus sine dolo malo ipsius: nam si ipse hoc affectavit vel causam praestitit, non ei proderit exceptio: sed ipsius quidem dolus ei oberit, ceterorum non oberit, qui dolo fecerunt ut retineretur. sed si privatus eum detinuerit, nullo modo ei proderit haec exceptio,
Dig. 2.11.3
Paulus 69 ad ed.
Sed actio ei datur adversus eum qui detinuit in id quod eius interest.
Dig. 2.11.4pr.
Ulpianus 74 ad ed.
Sed et si quis rei capitalis ante condemnatus iudicio sistere se non potuit, merito huic ignoscitur: rei capitalis condemnatum accipere debemus, qui morte exiliove coercitus est. dixerit aliquis, quo ergo haec exceptio damnato? sed respondebitur fideiussoribus eius esse necessariam: aut si forte in exilium salva civitate abiit, ubi defensori eius exceptio ista proderit.
Dig. 2.11.4.1
Ulpianus 74 ad ed.
Illud sciendum est eum, qui idcirco non stetit, quia capitis reus factus est, in ea causa esse, ut exceptione uti non possit: damnato enim datur. plane si vinculis vel custodia militari impeditus ideo non stetit, in ea erit causa, ut exceptione utatur.
Dig. 2.11.4.2
Ulpianus 74 ad ed.
Praeterea si funere quis domestico impeditus non venit, debet ei exceptio dari.
Dig. 2.11.4.3
Ulpianus 74 ad ed.
Item si quis in servitute hostium fuerit ac per hoc in iudicium non stetit, debet exceptione adiuvari.
Dig. 2.11.4.4
Ulpianus 74 ad ed.
Quaesitum est an possit conveniri, ne ulla exceptio in promissione deserta iudicio sistendi causa facta obiciatur: et ait atilicinus conventionem istam non valere. sed ego puto conventionem istam ita valere, si specialiter causae exceptionum expressae sint, quibus a promissore sponte renuntiatum est.
Dig. 2.11.4.5
Ulpianus 74 ad ed.
Item quaeritur, si quis, cum iudicio sistendi causa satisdare non deberet, satisdato promiserit, an fideiussoribus eius exceptio detur. puto interesse, utrum per errorem satisdato promissum est an ex conventione: si per errorem, dandam fideiussoribus exceptionem: si ex conventione, minime dandam. nam et iulianus scribit, si iudicio sistendi causa pluris quam statutum est per ignorantiam promissum fuerit, exceptionem dari debere: si autem ex conventione tantae summae promissio facta sit, exceptionem pacti conventi replicatione infirmandam iulianus ait.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
