# Digesta 2.1.60-86

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.60-2.1.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.60

Dig. 2.1.10
Ulpianus 3 ad ed.
Qui iurisdictioni praeest, neque sibi ius dicere debet neque uxori vel liberis suis neque libertis vel ceteris, quos secum habet.
Dig. 2.1.11pr.
Gaius 1 ad ed. provinc.
Si idem cum eodem pluribus actionibus agat, quarum singularum quantitas intra iurisdictionem iudicantis sit, coacervatio vero omnium excedat modum iurisdictionis eius: apud eum agi posse sabino cassio proculo placuit: quae sententia rescripto imperatoris antonini confirmata est.
Dig. 2.1.11.1
Gaius 1 ad ed. provinc.
Sed et si mutuae sunt actiones et alter minorem quantitatem, alter maiorem petat, apud eundem iudicem agendum est ei qui quantitatem minorem petit, ne in potestate calumniosa adversarii mei sit, an apud eum litigare possim.
Dig. 2.1.11.2
Gaius 1 ad ed. provinc.
Si una actio communis sit plurium personarum, veluti familiae erciscundae ^ herciscundae^, communi dividundo, finium regundorum, utrum singulae partes spectandae sunt circa iurisdictionem eius qui cognoscit, quod ofilio et proculo placet, quia unusquisque de parte sua litigat: an potius tota res, quia et tota res in iudicium venit et vel uni adiudicari potest, quod cassio et pegaso placet: et sane eorum sententia probabilis est.
Dig. 2.1.12
Ulpianus 18 ad ed.
Magistratibus municipalibus supplicium a servo sumere non licet, modica autem castigatio eis non est deneganda.
Dig. 2.1.13pr.
Ulpianus 51 ad sab.
Eum qui iudicare iubet magistratum esse oportet.
Dig. 2.1.13.1
Ulpianus 51 ad sab.
Magistratus autem vel is qui in potestate aliqua sit, ut puta proconsul vel praetor vel alii qui provincias regunt, iudicare iubere eo die, quo privati futuri essent, non possunt.
Dig. 2.1.14
Ulpianus 39 ad ed.
Est receptum eoque iure utimur, ut si quis maior vel aequalis subiciat se iurisdictioni alterius, possit ei et adversus eum ius dici.
Dig. 2.1.15
Ulpianus 2 de omn. trib.
Si per errorem alius pro alio praetor fuerit aditus, nihil valebit quod actum est. nec enim ferendus est qui dicat consensisse eos in praesidem, cum, ut iulianus scribit, non consentiant qui errent: quid enim tam contrarium consensui est quam error, qui imperitiam detegit?

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
