# Digesta 2.1.640-661

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.640-2.1.661. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.640

Dig. 2.11.12pr.
Paulus 11 ad sab.
Qui autem novo privilegio utitur, non videtur in eadem causa sisti.
Dig. 2.11.12.1
Paulus 11 ad sab.
Illud tenendum est, quod aestimationem eius quod intersit agentis ad illud tempus referendum est, quo sisti debuit, non ad id, quo agitur, quamvis desierit eius interesse.
Dig. 2.11.13
Iulianus 55 Dig.
Quotiens servus iudicio sistendi causa ut ipse litigaturus vel ab alio stipulatur vel ipse promittit: nec commititur stipulatio nec fideiussores tenentur, quia servus conveniri vel convenire non potest.
Dig. 2.11.14
Nerva 2 membr.
Si procurator ita stipulatus est, ut sistat dumtaxat eum quem stipularetur, non etiam poenam si status non esset stipularetur: propemodum nullius momenti est ea stipulatio, quia procuratoris, quod ad ipsius utilitatem pertinet, nihil interest sisti. sed cum alienum negotium in stipulando egerit, potest defendi non procuratoris, sed eius cuius negotium gesserit utilitatem in ea re spectandam esse: ut quantum domini litis interfuit sisti, tantum ex ea stipulatione non stato reo procuratori debeatur. eadem et fortius adhuc dici possunt, si procurator ita stipulatus esset "quanti ea res erit": ut hanc conceptionem verborum non ad ipsius, sed ad domini utilitatem relatam interpretemur.
Dig. 2.11.15
Papinianus 2 quaest.
Si tutor iudicio sisti promiserit et stipulationi non obtemperaverit, et interea pupillus adoleverit aut mortem obierit aut etiam abstentus sit hereditate: denegabitur ex stipulatu actio. nam et ipsius rei, quae petebatur, si tutor iudicatus fuerit et eorum quid acciderit, non esse dandam in eum actionem iudicati probatum est.
Dig. 2.12.0. De feriis et dilationibus et diversis temporibus.
Dig. 2.12.1pr.
Ulpianus 4 de omn. trib.
Ne quis messium vindemiarumque tempore adversarium cogat ad iudicium venire, oratione divi marci exprimitur, quia occupati circa rem rusticam in forum compellendi non sunt.
Dig. 2.12.1.1
Ulpianus 4 de omn. trib.
Sed si praetor aut per ignorantiam vel socordiam evocare eos perseveraverit hique sponte venerint: si quidem sententiam dixerit praesentibus illis et sponte litigantibus, sententia valebit, tametsi non recte fecerit qui eos evocaverit: sin vero, cum abesse perseveraverint, sententiam protulerit etiam absentibus illis, consequens erit dicere sententiam nullius esse momenti ( neque enim praetoris factum iuri derogare oportet): et citra appellationem igitur sententia infirmabitur.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
