# Digesta 2.1.662-682

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.662-2.1.682. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.662

Dig. 2.12.1.2
Ulpianus 4 de omn. trib.
Sed excipiuntur certae causae, ex quibus cogi poterimus et per id temporis, cum messes vindemiaeque sunt, ad praetorem venire: scilicet si res tempore peritura sit, hoc est si dilatio actionem sit peremptura. sane quotiens res urguet, cogendi quidem sumus ad praetorem venire, verum ad hoc tantum cogi aequum est ut lis contestetur, et ita ipsis verbis orationis exprimitur: denique alterutro recusante post litem contestatam litigare dilationem oratio concessit.
Dig. 2.12.2
Ulpianus 5 ad ed.
Eadem oratione divus marcus in senatu recitata effecit de aliis speciebus praetorem adiri etiam diebus feriaticis: ut puta ut tutores aut curatores dentur: ut offici admoneantur cessantes: excusationes allegentur: alimenta constituantur: aetates probentur: ventris nomine in possessionem mittatur, vel rei servandae causa, vel legatorum fideive commissorum, vel damni infecti: item de testamentis exhibendis: ut curator detur bonorum eius, cui an heres exstaturus sit incertum est: aut de alendis liberis parentibus patronis: aut de adeunda suspecta hereditate: aut ut aspectu atrox iniuria aestimetur: vel fideicommissaria libertas praestanda.
Dig. 2.12.3pr.
Ulpianus 2 ad ed.
Solet etiam messis vindemiarumque tempore ius dici de rebus quae tempore vel morte periturae sunt. morte: veluti furti: damni iniuriae: iniuriarum atrocium: qui de incendio ruina naufragio rate nave expugnata rapuisse dicuntur: et si quae similes sunt. item si res tempore periturae sunt aut actionis dies exiturus est.
Dig. 2.12.3.1
Ulpianus 2 ad ed.
Liberalia quoque iudicia omni tempore finiuntur.
Dig. 2.12.3.2
Ulpianus 2 ad ed.
Item in eum, qui quid nundinarum nomine adversus communem utilitatem acceperit, omni tempore ius dicitur.
Dig. 2.12.4
Paulus 1 ad ed.
Praesides provinciarum ex consuetudine cuiusque loci solent messis vindemiarumque causa tempus statuere.
Dig. 2.12.5
Ulpianus 62 ad ed.
Pridie kalendas ianuarias magistratus neque ius dicere, sed nec sui potestatem facere consuerunt.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
