Latin
Book 2, lines 2.1.683-2.1.701
Justinian, Digesta 2.1.683-701
Not analysed yet
Dig. 2. 12. 6
Ulpianus 77 ad ed.
Si feriatis diebus fuerit iudicatum, lege cautum est, ne his diebus iudicium sit nisi ex voluntate partium, et quod aliter adversus ea iudicatum erit ne quis iudicatum facere neve solvere debeat, neve quis ad quem de ea re in ius aditum erit iudicatum facere cogat.
Dig. 2. 12. 7
Ulpianus 1 de off. cons.
Oratione quidem divi marci amplius quam semel non esse dandam instrumentorum dilationem expressum est: sed utilitatis litigantium gratia causa cognita et iterum dilatio tam ex eadem quam ex alia provincia secundum moderamen locorum impertiri solet, et maxime si aliquid inopinatum emergat. illud videndum, si defunctus acceperit aliquam dilationem propter instrumenta, an successori quoque eius dari debeat, an vero, quia iam data est, amplius dari non possit? et magis est, ut et hic causa cognita dari debeat.
Dig. 2. 12. 8
Paulus 13 ad sab.
More romano dies a media nocte incipit et sequentis noctis media parte finitur. itaque quidquid in his viginti quattuor horis, id est duabus dimidiatis noctibus et luce media, actum est, perinde est, quasi quavis hora lucis actum esset.
Dig. 2. 12. 9
Ulpianus 7 de off. procons.
Divus traianus minicio natali rescripsit ferias a forensibus tantum negotiis dare vacationem, ea autem, quae ad disciplinam militarem pertinet, etiam feriatis diebus peragenda: inter quae custodiarum quoque cognitionem esse.
Dig. 2. 12. 10
Paulus 5 sent.
In pecuniariis causis omnibus dilatio singulis causis plus semel tribui non potest: in capitalibus autem reo tres dilationes, accusatori duae dari possunt: sed utrumque causa cognita.
Dig. 2. 13. 0. De edendo.
Dig. 2. 13. 1pr.
Ulpianus 4 ad ed.
Qua quisque actione agere volet, eam edere debet: nam aequissimum videtur eum qui acturus est edere actionem, ut proinde sciat reus, utrum cedere an contendere ultra debeat, et, si contendendum putat, veniat instructus ad agendum cognita actione qua conveniatur.