# Digesta 2.1.702-731

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.702-2.1.731. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.702

Dig. 2.13.1.1
Ulpianus 4 ad ed.
Edere est etiam copiam describendi facere: vel in libello complecti et dare: vel dictare. eum quoque edere labeo ait, qui producat adversarium suum ad album et demonstret quod dictaturus est vel id dicendo, quo uti velit.
Dig. 2.13.1.2
Ulpianus 4 ad ed.
Editiones sine die et consule fieri debent, ne quid excogitetur edito die et consule et praelato die fiat. diem autem et consulem excepit praetor quo instrumentum conscriptum est, non in quem solutio concepta est: nam dies solutionis sicuti summa pars est stipulationis. rationes tamen cum die et consule edi debent, quoniam accepta et data non alias possunt apparere, nisi dies et consul fuerit editus.
Dig. 2.13.1.3
Ulpianus 4 ad ed.
Edenda sunt omnia, quae quis apud iudicem editurus est: non tamen ut et instrumenta, quibus quis usurus non est, compellatur edere.
Dig. 2.13.1.4
Ulpianus 4 ad ed.
Edere non videtur qui stipulationem totam non edidit.
Dig. 2.13.1.5
Ulpianus 4 ad ed.
Eis, qui ob aetatem vel rusticitatem vel ob sexum lapsi non ediderunt vel alia ex iusta causa, subvenietur.
Dig. 2.13.2
Paulus 3 ad ed.
Si legatum petatur, non iubet praetor verba testamenti edere: ideo fortasse, quia heredes solent habere exemplum testamenti.
Dig. 2.13.3
Mauricius 2 de poen.
Senatus censuit, ne quisquam eorum, a quibus quid fisco petetur, alia instrumenta delatori cogatur edere, quam quae ad eam causam pertinerent, ex qua se deferre professus est.
Dig. 2.13.4pr.
Ulpianus 4 ad ed.
Praetor ait: "argentariae mensae exercitores rationem, quae ad se pertinet, edent adiecto die et consule".
Dig. 2.13.4.1
Ulpianus 4 ad ed.
Huius edicti ratio aequissima est: nam cum singulorum rationes argentarii conficiant, aequum fuit id quod mei causa confecit meum quodammodo instrumentum mihi edi.
Dig. 2.13.4.2
Ulpianus 4 ad ed.
Sed et filius familias continetur his verbis, ut vel ipse cogatur edere: an et pater, quaeritur. labeo scribit patrem non cogendum, nisi sciente eo argentaria exercetur: sed recte sabinus respondit tunc id admittendum, cum patri quaestum refert.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
