# Digesta 2.1.816-849

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.816-2.1.849. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.816

Dig. 2.13.11
Modestinus 3 reg.
Exempla instrumentorum etiam sine subscriptione edentis edi posse receptum est.
Dig. 2.13.12
Callistratus 1 ed. monit.
Feminae remotae videntur ab officio argentarii, cum ea opera virilis sit.
Dig. 2.13.13
Ulpianus 4 ad ed.
Haec actio neque post annum neque in heredem nisi ex suo facto dabitur. heredi autem dabitur.
Dig. 2.14.0. De pactis.
Dig. 2.14.1pr.
Ulpianus 4 ad ed.
Huius edicti aequitas naturalis est. quid enim tam congruum fidei humanae, quam ea quae inter eos placuerunt servare?
Dig. 2.14.1.1
Ulpianus 4 ad ed.
Pactum autem a pactione dicitur ( inde etiam pacis nomen appellatum est)
Dig. 2.14.1.2
Ulpianus 4 ad ed.
Et est pactio duorum pluriumve in idem placitum et consensus.
Dig. 2.14.1.3
Ulpianus 4 ad ed.
Conventionis verbum generale est ad omnia pertinens, de quibus negotii contrahendi transigendique causa consentiunt qui inter se agunt: nam sicuti convenire dicuntur qui ex diversis locis in unum locum colliguntur et veniunt, ita et qui ex diversis animi motibus in unum consentiunt, id est in unam sententiam decurrunt. adeo autem conventionis nomen generale est, ut eleganter dicat pedius nullum esse contractum, nullam obligationem, quae non habeat in se conventionem, sive re sive verbis fiat: nam et stipulatio, quae verbis fit, nisi habeat consensum, nulla est.
Dig. 2.14.1.4
Ulpianus 4 ad ed.
Sed conventionum pleraeque in aliud nomen transeunt: veluti in emptionem, in locationem, in pignus vel in stipulationem.
Dig. 2.14.2pr.
Paulus 3 ad ed.
Labeo ait convenire posse vel re: vel per epistulam vel per nuntium inter absentes quoque posse. sed etiam tacite consensu convenire intellegitur.
Dig. 2.14.2.1
Paulus 3 ad ed.
Et ideo si debitori meo reddiderim cautionem, videtur inter nos convenisse ne peterem, profuturamque ei conventionis exceptionem placuit.
Dig. 2.14.3
Modestinus 3 reg.
Postquam pignus vero debitori reddatur, si pecunia soluta non fuerit, debitum peti posse dubium non est, nisi specialiter contrarium actum esse probetur.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
