# Digesta 2.1.87-111

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.87-2.1.111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.87

Dig. 2.1.16
Ulpianus 3 de omn. trib.
Solet praetor iurisdictionem mandare: et aut omnem mandat aut speciem unam: et is cui mandata iurisdictio est fungetur vice eius qui mandavit, non sua.
Dig. 2.1.17
Ulpianus 1 opin.
Praetor sicut universam iurisdictionem mandare alii potest, ita et in personas certas vel de una specie potest, maxime cum iustam causam susceptae ante magistratum advocationis alterius partis habuerat.
Dig. 2.1.18
Africanus 7 quaest.
Si convenerit, ut alius praetor, quam cuius iurisdictio esset, ius diceret et priusquam adiretur mutata voluntas fuerit, procul dubio nemo compelletur eiusmodi conventioni stare.
Dig. 2.1.19pr.
Ulpianus 6 fideic.
Cum quaedam puella apud competentem iudicem litem susceperat, deinde condemnata erat, posteaque ad viri matrimonium alii iurisdictioni subiecti pervenerat, quaerebatur, an prioris iudicis sententia exsequi possit. dixi posse, quia ante fuerat sententia dicta: sed et si post susceptam cognitionem ante sententiam hoc eveniet, idem putarem, sententiaque a priore iudice recte fertur. quod generaliter et in omnibus huiuscemodi casibus observandum est.
Dig. 2.1.19.1
Ulpianus 6 fideic.
Quotiens de quantitate ad iurisdictionem pertinente quaeritur, semper quantum petatur quaerendum est, non quantum debeatur.
Dig. 2.1.20
Paulus 1 ad ed.
Extra territorium ius dicenti impune non paretur. idem est, et si supra iurisdictionem suam velit ius dicere.
Dig. 2.2.0. Quod quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur.
Dig. 2.2.1pr.
Ulpianus 3 ad ed.
Hoc edictum summam habet aequitatem, et sine cuiusquam indignatione iusta: quis enim aspernabitur idem ius sibi dici, quod ipse aliis dixit vel dici effecit?
Dig. 2.2.1.1
Ulpianus 3 ad ed.
"qui magistratum potestatemve habebit, si quid in aliquem novi iuris statuerit, ipse quandoque adversario postulante eodem iure uti debet. si quis apud eum, qui magistratum potestatemque habebit, aliquid novi iuris optinuerit, quandoque postea adversario eius postulante eodem iure adversus eum decernetur": scilicet ut quod ipse quis in alterius persona aequum esse credidisset, id in ipsius quoque persona valere patiatur.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
