# Digesta 2.1.889-909

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.889-2.1.909. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.889

Dig. 2.14.7.7
Ulpianus 4 ad ed.
Ait praetor: "pacta conventa, quae neque dolo malo, neque adversus leges plebis scita senatus consulta decreta edicta principum, neque quo fraus cui eorum fiat facta erunt, servabo."
Dig. 2.14.7.8
Ulpianus 4 ad ed.
Pactorum quaedam in rem sunt, quaedam in personam. in rem sunt, quotiens generaliter paciscor ne petam: in personam, quotiens ne a persona petam, id est ne a lucio titio petam. utrum autem in rem an in personam pactum factum est, non minus ex verbis quam ex mente convenientium aestimandum est: plerumque enim, ut pedius ait, persona pacto inseritur, non ut personale pactum fiat, sed ut demonstretur, cum quo pactum factum est.
Dig. 2.14.7.9
Ulpianus 4 ad ed.
Dolo malo ait praetor pactum se non servaturum. dolus malus fit calliditate et fallacia: et ut ait pedius, dolo malo pactum fit, quotiens circumscribendi alterius causa aliud agitur et aliud agi simulatur.
Dig. 2.14.7.10
Ulpianus 4 ad ed.
Sed si fraudandi causa pactum factum dicatur, nihil praetor adicit: sed eleganter labeo ait hoc aut iniquum esse, aut supervacuum. iniquum, si quod semel remisit creditor debitori suo bona fide, iterum hoc conetur destruere: supervacuum, si deceptus hoc fecerit, inest enim dolo et fraus.
Dig. 2.14.7.11
Ulpianus 4 ad ed.
Sive autem ab initio dolo malo pactum factum est sive post pactum dolo malo aliquid factum est, nocebit exceptio propter haec verba edicti "neque fiat".
Dig. 2.14.7.12
Ulpianus 4 ad ed.
Quod fere novissima parte pactorum ita solet inseri "rogavit titius, spopondit maevius", haec verba non tantum pactionis loco accipiuntur, sed etiam stipulationis: ideoque ex stipulatu nascitur actio, nisi contrarium specialiter adprobetur, quod non animo stipulantium hoc factum est, sed tantum paciscentium.
Dig. 2.14.7.13
Ulpianus 4 ad ed.
Si paciscar, ne pro iudicati vel incensarum aedium agatur, hoc pactum valet.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
