Latin
Book 2, lines 2.1.943-2.1.972
Justinian, Digesta 2.1.943-972
Not analysed yet
Dig. 2. 14. 10. 1
Ulpianus 4 ad ed.
Si pacto subiecta sit poenae stipulatio, quaeritur, utrum pacti exceptio locum habeat an ex stipulatu actio. sabinus putat, quod est verius, utraque via uti posse prout elegerit qui stipulatus est: si tamen ex causa pacti exceptione utatur, aequum erit accepto eum stipulationem ferre.
Dig. 2. 14. 10. 2
Ulpianus 4 ad ed.
Plerumque solemus dicere doli exceptionem subsidium esse pacti exceptionis: quosdam denique, qui exceptione pacti uti non possunt, doli exceptione usuros et iulianus scribit et alii plerique consentiunt. ut puta si procurator meus paciscatur, exceptio doli mihi proderit, ut trebatio videtur, qui putat, sicuti pactum procuratoris mihi nocet, ita et prodesse,
Dig. 2. 14. 11
Paulus 3 ad ed.
Quia et solvi ei potest.
Dig. 2. 14. 12
Ulpianus 4 ad ed.
Nam et nocere constat, sive ei mandavi ut pacisceretur, sive omnium rerum mearum procurator fuit: ut et puteolanus libro primo adsessoriorum scribit: cum placuit eum etiam rem in iudicium deducere.
Dig. 2. 14. 13pr.
Paulus 3 ad ed.
Sed si tantum ad actionem procurator factus sit, conventio facta domino non nocet, quia nec solvi ei possit.
Dig. 2. 14. 13. 1
Paulus 3 ad ed.
Sed si in rem suam datus sit procurator, loco domini habetur: et ideo servandum erit pactum conventum.
Dig. 2. 14. 14
Ulpianus 4 ad ed.
Item magistri societatium pactum et prodesse et obesse constat.
Dig. 2. 14. 15
Paulus 3 ad ed.
Tutoris quoque, ut scribit iulianus, pactum pupillo prodest.
Dig. 2. 14. 16pr.
Ulpianus 4 ad ed.
Si cum emptore hereditatis pactum sit factum et venditor hereditatis petat, doli exceptio nocet. nam ex quo rescriptum est a divo pio utiles actiones emptori hereditatis dandas, merito adversus venditorem hereditatis exceptione doli debitor hereditarius uti potest.
Dig. 2. 14. 16. 1
Ulpianus 4 ad ed.
Sed et si inter dominum rei venditae et emptorem convenisset, ut homo qui emptus erat redderetur, ei qui pro domino rem vendidit petenti pretium doli exceptio nocebit.