# Digesta 2.1.973-1005

Justinian, Digesta, Book 2, lines 2.1.973-2.1.1005. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/2.1.973

Dig. 2.14.17pr.
Paulus 3 ad ed.
Si tibi decem dem et paciscar, ut viginti mihi debeantur, non nascitur obligatio ultra decem: re enim non potest obligatio contrahi, nisi quatenus datum sit.
Dig. 2.14.17.1
Paulus 3 ad ed.
Quaedam actiones per pactum ipso iure tolluntur: ut iniuriarum, item furti.
Dig. 2.14.17.2
Paulus 3 ad ed.
De pignore iure honorario nascitur ex pacto actio: tollitur autem per exceptionem, quotiens paciscor ne petam.
Dig. 2.14.17.3
Paulus 3 ad ed.
Si quis paciscatur, ne a se petatur, sed ut ab herede petatur, heredi exceptio non proderit.
Dig. 2.14.17.4
Paulus 3 ad ed.
Si pactus sim, ne a me neve a titio petatur, non proderit titio, etiamsi heres extiterit, quia ex post facto id confirmari non potest. hoc iulianus scribit in patre, qui pactus erat, ne a se neve a filia peteretur, cum filia patri heres extitisset.
Dig. 2.14.17.5
Paulus 3 ad ed.
Pactum conventum cum venditore factum si in rem constituatur, secundum plurium sententiam et emptori prodest, et hoc iure nos uti pomponius scribit: secundum sabini autem sententiam etiam si in personam conceptum est, et in emptorem valet: qui hoc esse existimat et si per donationem successio facta sit.
Dig. 2.14.17.6
Paulus 3 ad ed.
Cum possessor alienae hereditatis pactus est, heredi, si evicerit, neque nocere neque prodesse plerique putant.
Dig. 2.14.17.7
Paulus 3 ad ed.
Filius servusve si paciscantur, ne a patre dominove petatur,
Dig. 2.14.18
Gaius 1 ad ed. provinc.
Sive de eo paciscantur, quod cum ipsis, sive de eo, quod cum patre dominove contractum est,
Dig. 2.14.19pr.
Paulus 3 ad ed.
Adquirent exceptionem. idem est et in his, qui bona fide serviunt.
Dig. 2.14.19.1
Paulus 3 ad ed.
Item si filius familias pactus fuerit ne a se petatur, proderit ei, et patri quoque, si de peculio conveniatur.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
