# Digesta 20.1.195-215

Justinian, Digesta, Book 20, lines 20.1.195-20.1.215. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/20.1.195

Dig. 20.1.28
Paulus 3 quaest.
Si legati condicionalis relicti filio familias pater ab herede rem propriam eius pignori accepit et mortuo patre vel emancipato filio condicio legati exstiterit, incipit filio legatum deberi et neque pater potest pignus vindicare neque filius, qui nunc habere coepisset actionem nec ex praecedente tempore potest quicquam iuris habere in pignore, sicut in fideiussore dicitur.
Dig. 20.1.29pr.
Paulus 5 resp.
Paulus respondit generalem quidem conventionem sufficere ad obligationem pignorum: sed ea, quae ex bonis defuncti non fuerunt, sed postea ab herede eius ex alia causa adquisita sunt, vindicari non posse a creditore testatoris.
Dig. 20.1.29.1
Paulus 5 resp.
Si mancipia in causam pignoris ceciderunt, ea quoque, quae ex his nata sunt, eodem iure habenda sunt. quod tamen diximus etiam adgnata teneri, sive specialiter de his convenerit sive non, ita procedit, si dominium eorum ad eum pervenit qui obligavit vel heredem eius: ceterum si apud alium dominum pepererint, non erunt obligata.
Dig. 20.1.29.2
Paulus 5 resp.
Domus pignori data exusta est eamque aream emit lucius titius et exstruxit: quaesitum est de iure pignoris. paulus respondit pignoris persecutionem perseverare et ideo ius soli superficiem secutam videri, id est cum iure pignoris: sed bona fide possessores non aliter cogendos creditoribus aedificium restituere, quam sumptus in exstructione erogatos, quatenus pretiosior res facta est, reciperent.
Dig. 20.1.29.3
Paulus 5 resp.
Si sciente et consentiente domino servus, ut omnia bona domini pignori obligata essent, convenit, ipsum quoque qui cavit obligatum esse pignoris iure.
Dig. 20.1.30
Paulus 6 resp.
Periculum pignorum nominis venditi ad emptorem pertinere, si tamen probetur eas res obligatas fuisse.
Dig. 20.1.31pr.
Scaevola 1 resp.
Lex vectigali fundo dicta erat, ut, si post certum temporis vectigal solutum non esset, is fundus ad dominum redeat: postea is fundus a possessore pignori datus est: quaesitum est, an recte pignori datus est. respondit, si pecunia intercessit, pignus esse.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
