# Digesta 20.1.280-295

Justinian, Digesta, Book 20, lines 20.1.280-20.1.295. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/20.1.280

Dig. 20.3.0. Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt.
Dig. 20.3.1pr.
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Pupillus sine tutoris auctoritate hypothecam dare non potest.
Dig. 20.3.1.1
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Si filius familias pro alio rem peculiarem obligaverit vel servus, dicendum est eam non teneri, licet liberam peculii sui administrationem habeant: sicut nec donare eis conceditur: non enim usquequaque habent liberam administrationem. facti tamen est quaestio, si quaeratur, quousque eis permissum videatur peculium administrare.
Dig. 20.3.1.2
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Eam rem, quam quis emere non potest, quia commercium eius non est, iure pignoris accipere non potest, ut divus pius claudio saturnino rescripsit. quid ergo, si praedium quis litigiosum pignori acceperit, an exceptione summovendus sit? et octavenus putabat etiam in pignoribus locum habere exceptionem: quod ait scaevola libro tertio variarum quaestionum procedere, ut in rebus mobilibus exceptio locum habeat.
Dig. 20.3.2
Gaius l.S. de form. hypoth.
Si alius pro muliere quae intercessit dederit hypothecam, aut pro filio familias cui contra senatus consultum creditum est, an his succurritur, quaeritur. et in eo quidem, qui pro muliere obligavit rem suam, facilius dicetur succurri ei, sicuti fideiussori huius mulieris eadem datur exceptio. sed et in eo, qui pro filio familias rem obligavit, eadem dicenda erunt, quae tractantur et in fideiussore eius.
Dig. 20.3.3
Paulus 3 quaest.
Aristo neratio prisco scripsit: etiamsi ita contractum sit, ut antecedens dimitteretur, non aliter in ius pignoris succedet, nisi convenerit, ut sibi eadem res esset obligata: neque enim in ius primi succedere debet, qui ipse nihil convenit de pignore: quo casu emptoris causa melior efficietur. denique si antiquior creditor de pignore vendendo cum debitore pactum interposuit, posterior autem creditor de distrahendo omisit non per oblivionem, sed cum hoc ageretur, ne posset vendere, videamus, an dici possit huc usque transire ad eum ius prioris, ut distrahere pignus huic liceat. quod admittendum existimo: saepe enim quod quis ex sua persona non habet, hoc per extraneum habere potest.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
