Latin
Book 20, lines 20.1.36-20.1.62
Justinian, Digesta 20.1.36-62
Not analysed yet
Dig. 20. 1. 5pr.
Marcianus l. S. ad form. hypoth.
Res hypothecae dari posse sciendum est pro quacumque obligatione, sive mutua pecunia datur sive dos, sive emptio vel venditio contrahatur vel etiam locatio conductio vel mandatum, et sive pura est obligatio vel in diem vel sub condicione, et sive in praesenti contractu sive etiam praecedat: sed et futurae obligationis nomine dari possunt: sed et non solvendae omnis pecuniae causa, verum etiam de parte eius: et vel pro civili obligatione vel honoraria vel tantum naturali. sed et in condicionali obligatione non alias obligantur, nisi condicio exstiterit.
Dig. 20. 1. 5. 1
Marcianus l. S. ad form. hypoth.
Inter pignus autem et hypothecam tantum nominis sonus differt.
Dig. 20. 1. 5. 2
Marcianus l. S. ad form. hypoth.
Dare autem quis hypothecam potest sive pro sua obligatione sive pro aliena.
Dig. 20. 1. 6
Ulpianus 73 ad ed.
Obligatione generali rerum, quas quis habuit habiturusve sit, ea non continebuntur, quae verisimile est quemquam specialiter obligaturum non fuisse. ut puta supellex, item vestis relinquenda est debitori, et ex mancipiis quae in eo usu habebit, ut certum sit eum pignori daturum non fuisse. proinde de ministeriis eius perquam ei necessariis vel quae ad affectionem eius pertineant.
Dig. 20. 1. 7
Paulus 68 ad ed.
Vel quae in usum cottidianum habentur serviana non competit.
Dig. 20. 1. 8
Ulpianus 73 ad ed.
Denique concubinam filios naturales alumnos constitit generali obligatione non contineri et si qua alia sunt huiusmodi ministeria.
Dig. 20. 1. 9pr.
Gaius 9 ad ed. provinc.
Sed et quod ad eas res, quas eo tempore quo paciscebatur in bonis habuit, idem observari debet.
Dig. 20. 1. 9. 1
Gaius 9 ad ed. provinc.
Quod emptionem venditionemque recipit, etiam pignerationem recipere potest.
Dig. 20. 1. 10
Ulpianus 73 ad ed.
Si debitor res suas duobus simul pignori obligaverit ita, ut utrique in solidum obligatae essent, singuli in solidum adversus extraneos serviana utentur: inter ipsos autem si quaestio moveatur, possidentis meliorem esse condicionem: dabitur enim possidenti haec exceptio: "si non convenit, ut eadem res mihi quoque pignori esset. si autem id actum fuerit, ut pro partibus res obligarentur, utilem actionem competere et inter ipsos et adversus extraneos, per quam dimidiam partis possessionem adprehendant singuli.