Latin
Book 3, lines 3.1.1003-3.1.1029
Justinian, Digesta 3.1.1003-1029
Not analysed yet
Dig. 3. 5. 38
Gaius 3 de verb. oblig.
Solvendo quisque pro alio licet invito et ignorante liberat eum: quod autem alicui debetur, alius sine voluntate eius non potest iure exigere. naturalis enim simul et civilis ratio suasit alienam condicionem meliorem quidem etiam ignorantis et inviti nos facere posse, deteriorem non posse.
Dig. 3. 5. 39
Paulus 10 ad sab.
Si communes aedes tecum habeam et pro tua parte damni infecti vicino cavero, dicendum est quod praestitero negotiorum gestorum actione potius quam communi dividundo iudicio posse me petere, quia potui partem meam ita defendere, ut socii partem defendere non cogerer.
Dig. 3. 5. 40
Paulus 30 ad ed.
Qui servum meum me ignorante vel absente in noxali causa defenderit, negotiorum gestorum in solidum mecum, non de peculio aget.
Dig. 3. 5. 41
Paulus 32 ad ed.
Si servi mei rogatu negotia mea susceperis, si dumtaxat admonitus a servo meo id feceris, erit inter nos negotiorum gestorum actio: si vero quasi mandatu servi, etiam de peculio et de in rem verso agere te posse responsum est.
Dig. 3. 5. 42
Labeo 6 post. epit. a iav.
Cum pecuniam eius nomine solveres, qui tibi nihil mandaverat, negotiorum gestorum actio tibi competit, cum ea solutione debitor a creditore liberatus sit: nisi si quid debitoris interfuit eam pecuniam non solvi.
Dig. 3. 5. 43
Ulpianus 6 disp.
Is, qui amicitia ductus paterna pupillis tutorem petierit vel suspectos tutores postulavit, nullam adversus eos habet actionem secundum divi severi constitutionem.
Dig. 3. 5. 44pr.
Ulpianus 4 opin.
Quae utiliter in negotia alicuius erogantur, in quibus est etiam sumptus honeste ad honores per gradus pertinentes factus, actione negotiorum gestorum peti possunt.
Dig. 3. 5. 44. 1
Ulpianus 4 opin.
Qui pure testamento libertatem acceperunt, actus, quem viventibus dominis administraverunt, rationem reddere non compelluntur.
Dig. 3. 5. 44. 2
Ulpianus 4 opin.
Titius pecuniam creditoribus hereditariis solvit existimans sororem suam defuncto heredem testamento extitisse. quamvis animo gerendi sororis negotia id fecisset, veritate tamen filiorum defuncti, qui sui heredes patri sublato testamento erant, gessisset: quia aequum est in damno eum non versari, actione negotiorum gestorum id eum petere placuit.