# Digesta 3.1.1048-1077

Justinian, Digesta, Book 3, lines 3.1.1048-3.1.1077. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/3.1.1048

Dig. 3.6.0. De calumniatoribus.
Dig. 3.6.1pr.
Ulpianus 10 ad ed.
In eum qui, ut calumniae causa negotium faceret vel non faceret, pecuniam accepisse dicetur, intra annum in quadruplum eius pecuniae, quam accepisse dicetur, post annum simpli in factum actio competit.
Dig. 3.6.1.1
Ulpianus 10 ad ed.
Hoc autem iudicium non solum in pecuniariis causis, sed et ad publica crimina pertinere pomponius scribit, maxime cum et lege repetundarum teneatur, qui ob negotium faciendum aut non faciendum per calumniam pecuniam accepit.
Dig. 3.6.1.2
Ulpianus 10 ad ed.
Qui autem accepit pecuniam sive ante iudicium sive post iudicium acceptum, tenetur.
Dig. 3.6.1.3
Ulpianus 10 ad ed.
Sed et constitutio imperatoris nostri, quae scripta est ad cassium sabinum, prohibuit iudici vel adversario in publicis vel privatis vel fiscalibus causis pecuniam dare, et ex hac causa litem perire iussit. nam tractari potest, si adversarius non per calumniam transigendi animo accepit, an constitutio cessat? et puto cessare sicuti hoc quoque iudicium: neque enim transactionibus est interdictum, sed sordidis concussionibus.
Dig. 3.6.1.4
Ulpianus 10 ad ed.
Pecuniam autem accepisse dicemus etiam si aliquid pro pecunia accepimus.
Dig. 3.6.2
Paulus 10 ad ed.
Quin etiam si quis obligatione liberatus sit, potest videri cepisse: idemque si gratuita pecunia utenda data sit, aut minoris locata venditave res sit. nec refert, ipse pecuniam acceperit an alii dari iusserit vel acceptum suo nomine ratum habuerit.
Dig. 3.6.3pr.
Ulpianus 10 ad ed.
Et generaliter idem erit, si quid omnino compendii sensit propter hoc, sive ab adversario sive ab alio quocumque.
Dig. 3.6.3.1
Ulpianus 10 ad ed.
Si igitur accepit ut negotium faceret, sive fecit sive non fecit, et qui accepit ne faceret etsi fecit, tenetur.
Dig. 3.6.3.2
Ulpianus 10 ad ed.
Hoc edicto tenetur etiam is qui depectus est: depectus autem dicitur turpiter pactus.
Dig. 3.6.3.3
Ulpianus 10 ad ed.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
