Latin
Book 3, lines 3.1.1094-3.1.1106
Justinian, Digesta 3.1.1094-1106
Not analysed yet
Dig. 3. 6. 7. 1
Paulus 10 ad ed.
Si ut filio familias negotium fieret acceptum est, etiam ^et^ patri actio danda est. item si filius familias pecuniam acceperit, ut faceret negotium vel non faceret, in ipsum iudicium dabitur: et si alius non meo mandatu ei dederit ne fiat, tunc etiam ipsum repetere et me in quadruplum agere posse.
Dig. 3. 6. 7. 2
Paulus 10 ad ed.
Cum publicanus mancipia retineret dataque ei pecunia esset quae non deberetur, et ipse ex hac parte edicti in factum actione tenetur.
Dig. 3. 6. 8
Ulpianus 4 opin.
Si ab eo, qui innocens fuit, sub specie criminis alicuius, quod in eo probatum non est, pecuniam acceptam is cuius de ea re notio est edoctus fuerit: id quod illicite extortum est secundum edicti formam, quod de his est, qui pecuniam ut negotium facerent aut non facerent accepisse dicerentur, restitui iubeat et ei, qui id commisit, pro modo delicti poenam irroget.
Dig. 3. 6. 9
Papinianus 2 de adult.
De servo qui accusatur, si postuletur, quaestio habetur: quo absoluto in duplum pretium accusator domino damnatur: sed et citra pretii aestimationem quaeritur de calumnia eius. separatum est etenim calumniae crimen a damno quod in servo propter quaestionem domino datum est.
Ius Romanum Justinian The Latin Library The Classics Page