Latin
Book 3, lines 3.1.112-3.1.135
Justinian, Digesta 3.1.112-135
Not analysed yet
Dig. 3. 2. 4pr.
Ulpianus 6 ad ed.
Athletas autem sabinus et cassius responderunt omnino artem ludicram non facere: virtutis enim gratia hoc facere. et generaliter ita omnes opinantur et utile videtur, ut neque thymelici neque xystici neque agitatores nec qui aquam equis spargunt ceteraque eorum ministeria, qui certaminibus sacris deserviunt, ignominiosi habeantur.
Dig. 3. 2. 4. 1
Ulpianus 6 ad ed.
Designatores autem, quos graeci brabeutas appellant, artem ludicram non facere celsus probat, quia ministerium, non artem ludicram exerceant. et sane locus iste hodie a principe non pro modico beneficio datur.
Dig. 3. 2. 4. 2
Ulpianus 6 ad ed.
Ait praetor: "qui lenocinium fecerit". lenocinium facit qui quaestuaria mancipia habuerit: sed et qui in liberis hunc quaestum exercet, in eadem causa est. sive autem principaliter hoc negotium gerat sive alterius negotiationis accessione utatur (ut puta si caupo fuit vel stabularius et mancipia talia habuit ministrantia et occasione ministerii quaestum facientia: sive balneator fuerit, velut in quibusdam provinciis fit, in balineis ad custodienda vestimenta conducta habens mancipia hoc genus observantia in officina), lenocinii poena tenebitur.
Dig. 3. 2. 4. 3
Ulpianus 6 ad ed.
Pomponius et eum, qui in servitute peculiaria mancipia prostituta habuit, notari post libertatem ait.
Dig. 3. 2. 4. 4
Ulpianus 6 ad ed.
Calumniator ita demum notatur, si fuerit calumniae causa damnatus: neque enim sufficit calumniatum: item praevaricator. praevaricator autem est quasi varicator, qui diversam partem adiuvat prodita causa sua: quod nomen labeo a varia certatione tractum ait, nam qui praevaricatur, ex utraque parte constitit, quin immo ex adversa.
Dig. 3. 2. 4. 5
Ulpianus 6 ad ed.
Item "si qui furti, vi bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo malo suo nomine damnatus pactusve erit" simili modo infames sunt,
Dig. 3. 2. 5
Paulus 5 ad ed.
Quoniam intellegitur confiteri crimen qui paciscitur.
Dig. 3. 2. 6pr.
Ulpianus 6 ad ed.
"furti" accipe sive manifesti sive nec manifesti.