# Digesta 3.1.136-159

Justinian, Digesta, Book 3, lines 3.1.136-3.1.159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/3.1.136

Dig. 3.2.6.1
Ulpianus 6 ad ed.
Sed si furti vel aliis famosis actionibus quis condemnatus provocavit, pendente iudicio nondum inter famosos habetur: si autem omnia tempora provocationis lapsa sunt, retro infamis est: quamvis si iniusta appellatio eius visa sit, hodie notari puto, non retro notatur.
Dig. 3.2.6.2
Ulpianus 6 ad ed.
Si quis alieno nomine condemnatus fuerit, non laborat infamia: et ideo nec procurator meus vel defensor vel tutor vel curator vel heres furti vel ex alia simili specie condemnatus infamia notabuntur, nec ego, si ab initio per procuratorem causa agitata est.
Dig. 3.2.6.3
Ulpianus 6 ad ed.
" pactusve" inquit " erit": pactum sic accipimus, si cum pretio quantocumque pactus est: alioquin et qui precibus impetravit ne secum ageretur erit notatus nec erit veniae ulla ratio, quod est inhumanum.
Dig. 3.2.6.4
Ulpianus 6 ad ed.
Qui iussu praetoris pretio dato pactus est, non notatur.
Dig. 3.2.6.4a
Ulpianus 6 ad ed.
Sed et si iureiurando delato iuraverit quis se non deliquisse, non erit notatus: nam quodammodo innocentiam suam iureiurando adprobavit.
Dig. 3.2.6.5
Ulpianus 6 ad ed.
" mandati condemnatus": verbis edicti notatur non solum qui mandatum suscepit, sed et is, qui fidem, quam adversarius secutus est, non praestat. ut puta fideiussi pro te et solvi: mandati te si condemnavero, famosum facio.
Dig. 3.2.6.6
Ulpianus 6 ad ed.
Illud plane addendum est, quod interdum et heres suo nomine damnatur et ideo infamis fit, si in deposito vel in mandato male versatus sit: non tamen in tutela vel pro socio heres suo nomine damnari potest, quia heres neque in tutelam neque in societatem succedit, sed tantum in aes alienum defuncti.
Dig. 3.2.6.7
Ulpianus 6 ad ed.
Contrario iudicio damnatus non erit infamis: nec immerito. nam in contrariis non de perfidia agitur, sed de calculo, qui fere iudicio solet dirimi.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
