Latin
Book 3, lines 3.1.36-3.1.56
Justinian, Digesta 3.1.36-56
Not analysed yet
Dig. 3. 1. 1. 9
Ulpianus 6 ad ed.
Deinde adicit praetor: "qui ex his omnibus, qui supra scripti sunt, in integrum restitutus non erit. ""eum qui ex his, qui supra scripti sunt" sic accipe: si fuerit inter eos, qui tertio edicto continentur et nisi pro certis personis postulare prohibentur: ceterum si ex superioribus, difficile in integrum restitutio impetrabitur.
Dig. 3. 1. 1. 10
Ulpianus 6 ad ed.
De qua autem restitutione praetor loquitur? utrum de ea quae a principe vel a senatu? pomponius quaerit: et putat de ea restitutione sensum, quam princeps vel senatus indulsit. an autem et praetor restituere possit, quaeritur: et mihi videtur talia praetorum decreta non esse servanda, nisi sicubi ex officio iurisdictionis suae subvenerunt: ut in aetate observatur, si quis deceptus sit, ceterisque speciebus quas sub titulo de in integrum restitutione exsequemur. pro qua sententia est, quod si quis famoso iudicio condemnatus per in integrum restitutionem fuerit absolutus, pomponius putat hunc infamia eximi.
Dig. 3. 1. 1. 11
Ulpianus 6 ad ed.
Deinde adicit praetor: "pro alio ne postulent praeterquam pro parente, patrono patrona, liberis parentibusque patroni patronae": de quibus personis sub titulo de in ius vocando plenius diximus. item adicit: "liberisve suis, fratre sorore, uxore, socero socru, genero nuru, vitrico noverca, privigno privigna, pupillo pupilla, furioso furiosa, "
Dig. 3. 1. 2
Gaius 1 ad ed. provinc.
"fatuo fatua": cum istis quoque personis curator detur.
Dig. 3. 1. 3pr.
Ulpianus 6 ad ed.
"cui eorum a parente, aut de maioris partis tutorum sententia, aut ab eo cuius de ea re iurisdictio fuit ea tutela curatiove data erit. "
Dig. 3. 1. 3. 1
Ulpianus 6 ad ed.
Adfinitates non eas accipere debemus, quae quondam fuerunt, sed praesentes.
Dig. 3. 1. 3. 2
Ulpianus 6 ad ed.
Item pomponius nurus et generi appellatione et soceri et socrus et ulteriores, quibus pro praepositio solet accedere, contineri ait.