Latin
Book 3, lines 3.1.529-3.1.550
Justinian, Digesta 3.1.529-550
Not analysed yet
Qui non cogitur defendere absentem, tamen si iudicatum solvi satisdedit defendendi absentis gratia, cogendum procuratorem iudicium accipere, ne decipiatur is qui satis accepit: nam eos, qui non coguntur rem defendere, post satisdationem cogi. labeo causa cognita temperandum, et si captio actoris sit propter temporis tractum, iudicium eum accipere cogendum: quod si aut adfinitas dirempta sit aut inimicitiae intercesserint aut bona absentis possideri coeperint.
Dig. 3. 3. 44
Ulpianus 7 disp.
Vel si longinquo sit afuturus vel alia iusta causa intervenerit,
Dig. 3. 3. 45pr.
Paulus 9 ad ed.
Non cogendum. sabinus autem nullas praetoris partes esse ad compellendum defendere, sed ex stipulatu ob rem non defensam agi posse: at si iustas causas habeat, cur iudicium accipere nolit, fideiussores non teneri, quia vir bonus arbitraturus non fuerit, ut qui iustam excusationem adferret, defendere cogeretur. sed et si satis non dedit, sed repromittenti ei creditum est, idem statuendum est.
Dig. 3. 3. 45. 1
Paulus 9 ad ed.
Qui ita de publico agunt, ut et privatum commodum defendant, causa cognita permittuntur procuratorem dare, et postea alius agens exceptione repelletur.
Dig. 3. 3. 45. 2
Paulus 9 ad ed.
Si procuratori opus novum nuntiatum sit isque interdicto utatur "ne ei vis fiat aedificanti", defensoris partes eum sustinere nec compelli cavere ratam rem dominum habiturum iulianus ait, et si satisdederit, non animadverto, inquit iulianus, quo casu stipulatio committatur.
Dig. 3. 3. 46pr.
Gaius 3 ad ed. provinc.
Qui proprio nomine iudicium accepisset, si vellet procuratorem dare, in quem actor transferat iudicium, audiri debet sollemniterque pro iudicatum solvi satisdatione cavere.
Dig. 3. 3. 46. 1
Gaius 3 ad ed. provinc.
Ei qui defendit eum, cuius nomine ipse non agat, liberum est vel in unam rem defendere.
Dig. 3. 3. 46. 2
Gaius 3 ad ed. provinc.
Qui alium defendit, satisdare cogitur: nemo enim alienae litis idoneus defensor sine satisdatione intellegitur.