# Digesta 3.1.620-643

Justinian, Digesta, Book 3, lines 3.1.620-3.1.643. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/3.1.620

Dig. 3.3.61
Paulus 1 ad plaut.
Plautius ait: procuratorem damnatum non debere conveniri, nisi aut in rem suam datus esset aut optulisset se, cum sciret cautum non esse, omnibus placuit. idem erit observandum et si defensoris loco cum satisdatione se liti optulerit.
Dig. 3.3.62
Pomponius 2 ex plaut.
Ad legatum petendum procurator datus si interdicto utatur adversus heredem de tabulis exhibendis, procuratoria exceptio, quasi non et hoc esset ei mandatum non obstat.
Dig. 3.3.63
Modestinus 6 diff.
Procurator totorum bonorum, cui res administrandae mandatae sunt, res domini neque mobiles vel immobiles neque servos sine speciali domini mandatu alienare potest, nisi fructus aut alias res, quae facile corrumpi possunt.
Dig. 3.3.64
Modestinus 3 reg.
Is, cuius nomine defensor exstiterit, si ante litem contestatam in praesentia fuerit et postulet suo nomine litem suscipere, causa cognita audiendus est.
Dig. 3.3.65
Modestinus l.S. de heuremat.
Si procuratorem absentem dominus satisdatione relevare velit, litteras suas ad adversarium derigere debebit, quibus significet, quem adversus eum procuratorem et in qua causa fecerit, ratumque se habiturum quod cum eo actum sit: hoc enim casu litteris eius adprobatis velut praesentis procuratorem intervenire intellegendum est. itaque etsi postea mutata voluntate procuratorem esse noluerit, tamen iudicium, quo quasi procurator expertus est, ratum esse debet.
Dig. 3.3.66
Papinianus 9 quaest.
Si is qui stichum vel damam, utrum eorum ipse vellet, stipulatus est et ratum habeat, quod alterum procuratorio nomine titius petit: facit, ut res in iudicium deducta videatur, et stipulationem consumit.
Dig. 3.3.67
Papinianus 2 resp.
Procurator, qui pro evictione praediorum quae vendidit fidem suam adstrinxit, etsi negotia gerere desierit, obligationis tamen onere praetoris auxilio non levabitur: nam procurator, qui pro domino vinculum obligationis suscepit, onus eius frustra recusat.
Dig. 3.3.68
Papinianus 3 resp.
Quod procurator ex re domini mandato non refragante stipulatur, invito procuratore dominus petere non potest.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
