Latin
Book 3, lines 3.1.687-3.1.713
Justinian, Digesta 3.1.687-713
Not analysed yet
Dig. 3. 4. 1. 3
Gaius 3 ad ed. provinc.
Et si extraneus defendere velit universitatem, permittit proconsul, sicut in privatorum defensionibus observatur, quia eo modo melior condicio universitatis fit.
Dig. 3. 4. 2
Ulpianus 8 ad ed.
Si municipes vel aliqua universitas ad agendum det actorem, non erit dicendum quasi a pluribus datum sic haberi: hic enim pro re publica vel universitate intervenit, non pro singulis.
Dig. 3. 4. 3
Ulpianus 9 ad ed.
Nulli permittitur nomine civitatis vel curiae experiri nisi ei, cui lex permittit, aut lege cessante ordo dedit, cum duae partes adessent aut amplius quam duae.
Dig. 3. 4. 4
Paulus 9 ad ed.
Plane ut duae partes decurionum adfuerint, is quoque quem decernent numerari potest.
Dig. 3. 4. 5
Ulpianus 8 ad ed.
Illud notandum pomponius ait, quod et patris suffragium filio proderit et filii patri,
Dig. 3. 4. 6pr.
Paulus 9 ad ed.
Item eorum, qui in eiusdem potestate sunt: quasi decurio enim hoc dedit, non quasi domestica persona. quod et in honorum petitione erit servandum, nisi lex municipii vel perpetua consuetudo prohibeat.
Dig. 3. 4. 6. 1
Paulus 9 ad ed.
Si decuriones decreverunt actionem per eum movendam quem duumviri elegerint, is videtur ab ordine electus et ideo experiri potest: parvi enim refert, ipse ordo elegerit an is cui ordo negotium dedit. sed si ita decreverint, ut quaecumque incidisset controversia, eius petendae negotium titius haberet, ipso iure id decretum nullius momenti esse, quia non possit videri de ea re, quae adhuc in controversia non sit, decreto datam persecutionem. sed hodie haec omnia per syndicos solent secundum locorum consuetudinem explicari.
Dig. 3. 4. 6. 2
Paulus 9 ad ed.
Quid si actor datus postea decreto decurionum prohibitus sit, an exceptio ei noceat? et puto sic hoc accipiendum, ut ei permissa videatur, cui et permissa durat.
Dig. 3. 4. 6. 3
Paulus 9 ad ed.
Actor universitatis si agat, compellitur etiam defendere, non autem compellitur cavere de rato. sed interdum si de decreto dubitetur, puto interponendam et de rato cautionem. actor itaque iste procuratoris partibus fungitur et iudicati actio ei ex edicto non datur nisi in rem suam datus sit. et constitui ei potest. ex isdem causis mutandi actoris potestas erit, ex quibus etiam procuratoris. actor etiam filius familias dari potest.